Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 40]
| |
Fatvi instinctv Satanae tvrpiter Tempvs tervnt. 3.
A.
Effluat in risum Tempvs: quid rectius istam
Aetatem deceat, quam ludere, quamque iocari?
B.
Dum ver molle sinit, rapiat sua quemque voluptas.
C.
Vnam de multis mihi sit fas vellere pennam
Gestamen capiti.
D.
Non pluma hac aptior vlla.
E.
Hem, quae sphaera! polo subdam caput. En, nouus Atlas.
F.
Ast ego subsiliens equitabo in arundine longa.
G.
Quam pellucidulo placet haec mihi clepsydra vitro!
A.
Sic decet, et fas est: sic praesens exigit aetas.
B.
Seria sint senibus, pueris ioci et ocia curae.
| |
[pagina 41]
| |
Schematis 3. explicatio;
| |
[pagina 42]
| |
sacra nobis scriptura ingeminare perhibentur? Quod, quia spectaculi cuiusdam loco futurum est huic schemati subseruiens, non pigebit apponere. Sic inquit Sapiens; DixeruntGa naar margenoot+ cogitantes apud se, non rectè, (suggerente scilicet spiritu nequam omnis recti osore) Exiguum & cum taedio est tempus vitae nostrae, & non est refrigerium in fine hominis, & non est qui agnitus sit reuersus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, & post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: & sermo scintillae, ad commouendum cor nostrum: quia exstinctus cinis erit corpus nostrum, & spiritus diffundetur, tamquam mollis aer; & transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, & sicut nebula dissoluetur, quae fugata est à radijs solis, & à calore illius aggrauata: & nomen nostrum obliuionem accipiet per tempus; & nemo memoriam habebit operum nostrorum. Vmbrae enim transitus est Tempvs nostrum, & non reuersio finis nostri: quoniam consignata est, & nemo reuertitur. Hucusque quasi iactum fundamentum perdendi & inutiliter transigendi temporis, immo in voluptatibus consumendi, vt ex sequentibus audiemus. Pergunt itaque in sua insipienti ratiocinatione. Venite ergo, & fruamur bonis quae sunt, & vtamur creatura tamquam in iuuentute celeriter. Vino pretioso & vnguentis nos impleamus: & non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo vestrûm exsors sit luxuriae nostrae: vbique relinquamus signa luxuriae: quoniam haec est pars nostra, & haec est sors. Hucusque frugiperdarum concio. Idque est totum, quod vno versu in icone dicit minor diabolus;
Dum ver molle sinit, rapiat sua quemque voluptas.Ga naar margenoot+
Si iam personatè magis ad viuum istud expressum intueriGa naar margenoot+ est animus; Polemonem nobis ob oculos statuamus, de quo sic Maximus Valerius. Perditae luxuriae Athenis adolescens Polemon, neque illecebris eius tantummodo, sed etiamGa naar margenoot+ infamia gaudens, cùm è conuiuio, non post occasum solis, sed post ortum, surrexisset, domumque rediens, Xenocratis Philosophi patentem ianuam vidisset, vino grauis, vnguentis delibutus, | |
[pagina 43]
| |
sertis capite redimito, perlucida veste amictus, refertam turba Doctorum hominum scholam eius intrauit: nec contentus tam deformi introitu, consedit etiam, vt clarissimum eloquium, & prudentissima praecepta, temulentiae lasciuijs eleuaret: orta deinde, vt par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. Cuius grauitate sermonis resipiscere coactus Polemon, primùm coronam capite detractam proiecit; paulò pòst, brachium intra pallium reduxit; procedente tempore, oris conuiuialis hilaritatem deposuit; ad vltimum, totam luxuriam exuit, vniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus Philosophus euasit. Peregrinatus est eius animus in nequitia, non habitauit. At vtinam, sicut eum imitantur in malo quamplurimi, ita in bono respondeant. Sed nunc peculiariùs actus singulorum in schemate expressos explicemus. |
|