Approbatio.
Veridicvs iste Christianvs, plenus sacris doctrinis, ac admonitionibus salutaribus, quibus in fide, ac pietate, mundique contemptu, Fideles instruantur, proficiant, ac roborentur, haeretici ad easdem virtutes prouocentur, & alliciantur, nihil habens quod offendat; vtiliter imprimentur & magno cum fructu legetur: quod attestor hac 2. Septemb. anni 1602.
Ioannes van Dale, S. Theologiae Licentiatus,
Archidiaconus Gandauensis, in Episcopatu
Gandensi librorum Censor.