Ad lectorem.
CVM statim post editionem hujus opusculi, Benevole Lector, bibliopolae apud me conquererentur expensas librorum, ob icones in triplici opere ter repetitas, plus aequo augeri, sumptuque superfluo emptorem gravari: adeoque imagines toties visas vix gratas, imo tędiosas videri: ideòque operis formam paulisper mutandam, ad sublevandum emptorem, contenderent; Alij vero, alijs rationum momentis, contrarium censerent. Ego, vt vtrisque satisfieret, nec minus de aliorum judicio constaret, exemplaria aliquot, quibus imagines impressae nondum forent, paulatim immutare, ac in aliam faciem redigere operae pretium putavi. Eamque ob rem, in secundâ & tertiâ operis parte, eo ipso loco, qui iconibus vacabat, brevia Monita, tum meis tum aliorum verbis & sententijs, pro re natâ, substitui; contentus Typos Emblematum in primâ parte semel lectori exhibuisse; eas tamen si aliquis, ad meliorem Emblematis captum, in lectione secundae ac tertiae partis fortasse desideret, ad primam partem recurrere, ibique sub eodem numero Emblematis iconem consulere ne gravetur; vel si cui id molestum videbitur, poterit prioris editionis Exemplaria triplici imagine illustrata pretio aliquanto maiori, si commodum videbitur, sibi comparare. Vale, mi Lector, & laborem tui sublevandi gratiâ susceptum, boni consule.