| |
| |
| |
| |
Ad lectorem,
De fine huius opusculi, Praefatio.
SJ in Lusu non merè ludicra, & a Puero, quem exhibemus, non nimis puerilia exspectas; at quippiam hîc reperire, quod vix aliquis jbidem quęsiverit, tibi est animus, mi Lector, siste te paulisper in hoc vestibulo: antequam enim vlterius progrediaris, habeo quod de titulo huius Libelli, deque instituti nostri ratione paucis te pręmoneam. Jnterpretem vnumquemque adhibendum esse ei quod dixit, scripsitùe, aequũ iudicant, qui ęqui. Gręci primo, deinde Latini, Gręcos imitati, genus hoc scriptionis Emblemata indigitârunt; cuius ego verbi originem alijs indagandam vt relinquam, nominisque anxiam disquisitionem vt omittam, atque ex re ea describam, pronuntio Emblemata, scitè exhibita, mutas imagines esse, quę tamen loquantur: levia videri, quę tamen pondus habeant: ridicula apparere, cum non sint insipida: denique plus aliquid plerùmq́ue in his legi, quam sit scriptum; plus cogitari, quam sit lectum. At mirabitur fortassis nonnemo imò, vt pręter decorum, stomachabitur nos lubricę istius aetatis, nescio quas, ineptias non tantum solidę morali Sapientię, verum etiam sacris Meditationibus coniunxisse,
| |
| |
resq́uc adeò diversas, &, vt primâ fronte videtur, contrarias in vnum quasi fasciculum colligasse. Cui obiectoni vt satisfaciam, paucula de consilio hac in re meo, & de scopo opusculi huius venia, bone Lector, tecum disserendi mihi sit. Primò quidem primam Emblematum istorum partemè turbido iuventutis nostrae ęstu emanasse ingenuè fateor: Jlla enim cùm, agnato isti aetati affectu, ad poëticas Sirenes & illecebras illarum subinde abriperetur, Emblemata aliquot amatoria, id est, ineptias iuveniles, subinde chartis illeverat: quę, cum alijs eius generis exercitationibus, super-venientes alię occupationes tum temporis è manibus vt deponerem, adegerunt: eadẽ illa cum mihi nuper, veteres quasdam chartas evoluenti, in manus incidissent (ac id quidem cum iam singulari Dei opt. max. beneficio a prioris vitae molestijs paulùm respirare cępissem) videbar, ea relegendo, me ipsum qualis fueram, id est, adolescentulum iuvenilibus affectibus sursum, deorsum miserè agitatum satis graphicè ibi depictum videre. Sensi nihilominus intercà igniculos, nescio quos, amoeniorum istorum studiorum in me, velut resuscitari, atque vt Poëta,..... Agnovi veteris vestigia flammę. Quo pristini affectus dulci laenocinio mihi ipsi paulatim ereptus cum forem, caepi in animum inducere vt, exercendi hunc ipsum atque instruendi gratiâ, iuvenilia illa & Amatoria Emblemata poëtico lusu pro
re natâ variarem, & in robustioris aetatis meditationes magis viriles tam Morales, quam Sacras, transfunderem: Videbar enim isto modo ludendo non vanam humanae vitae imaginem me & mihi ipsi, & alijs, exhibiturum esse; si praesertim hominem, triplici libello, triplici modo oculis exponerem; Vt Naturalem, vt Civilem, vt Christianum. Operi itaque. accingimur, & iuventutem nostram, mi Lector, id est hominis istius naturalis genuinam effigiem in propagationem sui propendentem (quod naturae proprium esse quis ignorat?) atque ita coloribus suis depictam, primo Libello damus. Cur enim talem me fuisse diffitear? ille vitia sua fateri metuat, qui etiamnunc in illis versatur: somnium, ait ille, narrare vigilantis est. Hominis Civilis id est, socialis in
| |
| |
mutuo hominum consortio viventis, Secundo exhibemus. Hominis Christiani, id est, verâ fide imbuti, lineas aliquot Tertio demùm Libello ducimus. Et haec quidem retentis vtrobique ijsdem iconibus; cum ob alia, tum ob hoc, vt homini (tametsi corporis externam formam retineat) interiores animi facultates mutandas esse, mihi alijsque persuadeam; doceam que quo pacto è turbidâ & fluctuanti illâ juventâ, ad sedatum virilis aetatis robur, & inde in gravem & exemplo reliquis aetatibus futuram senectutem, laudabili volubilitate, nobis sit transeundum, & identidem ad meliora ac altiora sit enitendum; eòusque dum solida ac genuina gravitas eundum locum in animis nostris obtinuerit, quem ibidem inanis levitas, vanitasque juvenilium animorum (comparatione prioris & praesentis vitae inter sese in institutâ) antea obtinuisse conscia mens vnicuique dictabit; atque ita tandem vitę vniuscujusque nostrum ratio, non amplius corruptis humanis affectibus, sed divinae voluntati in toto mancipetur. Cum verò Juventutis nostre pars non minima eò prolapsa sit, vt vel honestior aliquis & ad gravitatem compositus libri titulus eundẽ legenti ferè soleat è manibus excutere, atque adeò ab vlteriori lectione, tanquam praejudicio gravatum lectorem, deterrere, (nec enim, vt videtur, tenerae plurimorum aures aliud praeter-quam molliusculos lascivientium poëtarum versiculos ferre possunt) Ere visum nobis titulum & externam libelli faciem captui istorum dare: eamque ob rem curavimus frontem ipsam & imagines aliquot effigie poëtici Cupidinis alijsque amatorijs ineptijs obduci, vt ne quis delicatulus, in haec forte
incidens, aliud hîc praeterquam melimela, merasque Veneris & Adonidis delicias latere suspicetur, atque istâ ratione ad vlteriorem operis lectionem, tanquam adescam palato suo congruentem, nepos quivis invitari possit. Fraudem itaque tibi facio, mi Lector, sed, vt spero, omnibus innoxiam: nam & blandis nutricibus alumnos suos tali ferè modo, & cum bono ipsorum, fallere satis solenne est, cum nimirum delicijs puerilibus dissimulatos amari medicaminis succos ipsis propinant, &, vt ille,
| |
| |
....... Prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flavoque liquore.
Sicut & Chyrurgum novaculam spongiâ tectam mamillę regię virginis (dum vlcus lenire & purgare se simulat) faeliciter impegisse memoriae proditum est. Quod genus fraudis non licitum modò, sed & amicum esse quis non fateatur? Jterùm dum in hoc essem totus vt adolescentulos amicâ fronte, id est, amoeno & iuvenilibus oculis blandienti titulo allicerem; verebar ne graviores severiorisque supercilij viros, tam ridiculo & futili in ipso limine proposito spectaculo, ab opere hoc arcerem, atque ita, contrarium dum vitarem, in contrarium impingerem: operępretium visum fuit ei malo tacito, & non omnibus ęquè exposito, remedio occurrere. Librum hunc eam ob rem obscurâ, & non vbique obuiâ, inscriptione Silenum Alcibiadis indigitavi: quid autem ea totumque deinceps velit opusculum, duorum Emblematum ad titulum appositione, Lectori non nimis rudi satis indicavi. Quae hic sigillatìm explicare, quid opus? hoc volo, libellum hunc, tametsi eundem de summâ (quod aiunt) cute ridiculum quis, & pręter iuveniles nugas in se nihil habentem, facilè damnet: muliò tamen alium esse propius intuenti, quam summo habitu in oculos incurrat; licet enim prior libellus, quem liberior nostra iuventus effudit, amatoria tantum tractet, amatoriè tamen, id est, stolidè & insulsè multa ibi non tractari, sed inspersam ferè vbique moralis doctrinae salem aequus Lector animadvertet: praesertim vero si doctorum
istos flores, quos ornandi & nos explicandi gratiâ adiecimus, subinde consulere non gravetur. Jnvenies alibi iocos, & fateor, sed vt impossibile absque coloribus pingere, ita Juventutis mores describere, aut hominem naturalem dare, sine istis: nec, aliter agendo, ageremus, id quod agimus. Evocabunt isti torpentes animos è marcore, vt speramus, viamque sternent ad meliora, eòque ducent mentem iuvenilem, idque sensim, quò per sese timuisset ascendere. Res ipsa loquitur homines, vt plurimum, cum res
| |
| |
tractantur arduę, graves, imo & sacrę, jacere animis ac dormitare; ad res verò ludicras, pueriles ineptias, tricas, apinas, vigilare, torporem excutere, aures animumq́ue arrigere. Vidit hoc, qui nihil non videt, vnigenitus Dei filius, Salvator Christus, non latuit Sanctos, non fugit Doctos: qui omnes, quoties ad populum dicendum, quotiesque auditores ad attentiónem excitandi vel revocandi; artem arte tegentes, a rebus leuibus & plebeis ferè suas isagogas mutuare in more habent. Nonne Christum a lusu puerili, a grano Senapis, & similibus ordiri quidem, at gravi demùm & diuino epilogo perorare in historiâ Evangelicâ saepe videmus? Similia Paulum & alios viros sanctos factitasse, ethnicorum nempe poëtarum versiculos sanctissimis divini verbi mysterijs inseruisse, auditorum gratiâ, quis ignorat? Jnter Doctorum exempla lepidum illud Demosthenis, cui cum Athenis, causam capitalem defendenti, auditores parum attenti obstreperent, paulisper jam nunc, inquit, mihi aures prębete, rem novam & auditu iucundam in medium prolaturus sum. Ad quae verba cum ilicò altum silentium summaq́ue auditorum attentio exstitisset: Juvenis quispiam inquit, asinum conduxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus, in itinere verò cum vehementi ardore solis infestaretur, nec vmbraculi copia vspiàm esset, tandem bestiam radijs solaribus opponens sub asino, vt aestum effugeret, resedit: ibi agaso obtestari, factum
controvertere, bestiam depellere, asinum vt iter, non vt vmbram, faceret locatum dicere. Alter ex adverso, ius asino vtendi fruendi pro arbitrio toto locationis tempore sese habere: quid multa? de verbis ad verbera, & demùm in litem res deducta est. His dictis, omnibus summâ animorum attentione exitum rei exspectantibus, discessum, quantum quidem videbatur, parabat; renitentibus contra Atheniensibus, &, vt reliquam fabulae partem adderet, flagitantibus; ibi ille, itanè, inquit, narratio de asini vmbrâ vobis cordi, seria audire operae pretium non videtur? Jam desinam, si prius idem aut simile in aurem insusurravero ijs qui, vbi oculo alacri & exporrectâ fronte, primam huius opusculi
| |
| |
partem evoluerint, in vlterioribus, tanquam apes amisso aculeo, torpere incipient. Tu, si me audias, Lector, & te ames, canonem hunc animo inclusum vt geras sit cura, Non esse separandam caudam a capite c. Maiores de Baptis. Vale.
|
|