Maechden-plicht ofte ampt der ionkvrouwen, in eerbaer liefde, aen-ghewesen door sinne-beelden
(1618)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 28]
| |
Als't qualijck wil,
| |
Nisi praeda, quiescit.
phyllis.
CEdo, nocet si virgo procis se deferat vltrò,
Tu tamen id patri nonne licere putas?
Crede mihi, tardis id calcar amantibus addit,
Sunt quibus oblatâ virgine caepit amor.
Sponte Duci phrygio natam pater ipse Latinus
Obtulit, oblatam troicus Hospes amat.
Haec tamen, haec alijs tractanda negotia mandet,
Si sapit, & docta se tegat arte pater:
Per tacitas melius geritur res ista latebras,
Aptius in multis hic movet, alter agit.
Sic ave fallit avem, rerum velut inscius, auceps,
Nec minus occulto retia sune trahit.
|
|