Monstrat, non dvcit.
XIII.
Cyper. de casib. matrimonial. Cap. 3.
OMninò circumspectam, in casibus matrimonialibus, virginem esse oportet, ne aut sese obtuliße aut pro sexus decore nō satis verecundè egisse videatur, vt ne incōmodum, quod Icasiae nobili & eruditae virgini olim contigiße legimus, ipsi eveniat: ea enim, cum Theophilo imnperatori Constantinopolitano adeò placeret, vt jam jam Malum aureum in fidei conjugijque pignus ei porrecturus videretur, ob promptius responsum rejecta, prae animi aegritudine, coenobio se manci pavit.