De fluoribus. Cap. CCCVI.
INter gemmas & lapides medium locum videntur obtinere fluores, qui nihil aliud sunt quam gemmae legitima & requisita duritia destitutae, & imperfectae. Tantam enim mollitiem habent vt cultro scindi & interdum humanis vnguibus rumpi possint. Pellucidae tamen & transparentes sunt, ac variarum gemmarum similitudinem referunt.
Ab his distant fluores lapidei, (quos ad pyritum aut silicum genera retuli) qui ideo tantum fluores appellantur quod igni impositi fluant aquae instar, ac metallorum liquefactorum exhalationes superiniecti ac liquefacti prohibeant. Priores fluores tam variè & tam multipliciter distinguuntur quam gemmae ipsae. Alii candidi & pellucidi sexanguli, quadranguli, pentagoni, pangonii crystallo similes, alii non pellucidi quauis forma & variis lapidibus metallicis innascentes. Alii rursus rubri granatis vel rubinis similes, varieque formati. Alii nigri multorum etiam angulorum ex quibus interdum stannum excoquitur, quinetiam & nigri sunt Gagati similes. Alii flaui lapidem specularem chrysolitum, topasion, crocum, succinum, aut hiacinthum referunt. Alii virides prassium, smaragdum, aliasque gemmas imitantur. Alii cerulei saphiro,