Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe cinereis marmoribus. Cap. CCLXXI.IN Germania & Italia cinerei coloris variae marmoris, alabastritidis & alabastri species reperiuntur. Hildeshemii effoditur quod cornu vstum oleat, aliud quod incolae serpentinum vocant venis punctisque candidis, flauis & nigris distinctum, id zeblicium ab oppido Misenae in Saxonia ab agricola vocatur.Ga naar margenoot+ De quo plura, quia plerunque viride est, scribam in cap. de viridibus Marmoribus, vbi etiam Tiberium & Augustum marmor describam, quae videntur cinerea fuisse.Ga naar margenoot+ Reperitur aliud Rochlicianum interdum maculis luteis ornatum, interdum nigris, quae sunt cornicum vngulis similes. In Italia aliud est nigris maculis quae serpentibus similes sunt. |
|