Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 208]
| |
reperiuntur qui ex lapillis pisi aut orobi magnitude constant, quos Ammites maiores aut pisolithos recte vocare possis.Ga naar margenoot+ Item qui ex arenulis milii aut seminis papaueris magnitudine coaluerunt, illos cenchritis, istos Meconitis nomine non male appellaueris.Ga naar margenoot+ Pisi magnitudine ammites, notatur litera A hunc vere quis posset Bezoar minerale appellare, squammis enim seu cuticulis constat vt Bezoar, deinde subiacens cutis splendet, color etiam similis aut paulo plus rufescit. Orobi magnitudine litera B. notatur. Cenchrites litera C. Meconites litera D.Ga naar margenoot+ Reperiuntur in Iura monte & prope Bernam Heluetiae, facile isti lapides in arenulas ex quibus constant resoluuntur. Quae tamen durae; insipidae, & inodorae sunt. Distat à Stalagmite Ammites, quod Stalagmites è guttis rotundis in lapidem gypseae substantiae conuersis totus coagmentetur. Ammites tan- | |
[pagina 209]
| |
tum ex arenis. Stillatitius lapis à nonnullis Ammites vocatur, sed aptius vt supra praecedentes à se inuicem distinguuntur. Substantia Stalagmites à stillatitio non differt. Nam vt stalagmites à guttis suam formam seruantibus coit: ita stillatitius lapis à guttis fluentibus & strias efficientibus, ac inaequaliter protuberantibus, strumarum instar coalescit. |
|