Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe aliis lapidibus qui ad Ossifragi genera referuntur, & primum de Stalactite seu Stillatitio lapide. Cap. CCXXXVII.EX aquis lapidificam vim habentibus, aut si mauis in se resolutos lapides continentibus, aut potius materiam terrestrem subtilissimam ex cuius coalitu lapides fiunt, concrescit stillatitius lapis Germanice Walstein, seu Tropfstein appellatus. Cum enim aqua per terrae canales effluit & ex alto decidit, extremitati canalis pyramidis forma paulatim coalescit & augetur terrestris aquae portio, ac induratur prorsus eodem modo eademque forma, qua è canalibus defluens aqua in glaciem ex ore canalis dependens, hyeme à frigore mutatur. Et vt glacies inaequalis est propter fluentis aquae motum, sic & hic bullas seu eminentias habere videtur. Ex fluente aqua, in canalibus crustaceam formam adipiscitur, sicut in balneorum vasis & Thermarum canalibus fit, in quibus aqua calida coquitur aut seruatur. Ad parietes antri si decidat aqua aliam formam lapidibus praebet & variam. Omnes albi, graues, duri, intus splendentes, talci instar, inueniuntur in variis Germaniae locis, in Morauia prope Brinam in ditione Abbatis Ostriwicensis. Ad sanctum Iuanum in Bohemia, ad thermas Carolinas & in antro Baumansholtz, laudatur à chyrurgis ad ossa fracta ferruminanda, vnde osteocollae nomen obtinuit ac inter species ossifragi referri potest, quia ossa glutinat.Ga naar margenoot+ Si puluis bibatur, drag. vnius pondere sudores potenter mouet. |
|