Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 206]
| |
tequam callum osseum ex alimento gignere possit. Lapis iste in liquorem solutus & potentia proxima os, facultati alteratrici laborem nullum parit ac assimilatrici materiam idoneam citissime suppeditat. Mathiolo enim teste trium & quatuor dierum spacio multorum ossa huius lapidis potu rite conglutinata fuerunt. Ga naar margenoot+Hoc tamen necessario requiritur vt ossa fracta diligentissime primum componantur & ligentur assulis aut alia ratione ne loco moueantur. Deinde vt aeger se quietum & diaetam seruet, ac locus affectus vnguento Geranii vugatur. Fit autem vnguentum hac ratione. Radices geranei ceruleum florem gerentis in puluerem rediguntur; deinde cum axungia suis lactantis in mortario fit vnguentum. Id supra linteum cera odorata imbutum extenditur, ac fracto loco adalligatur. Interea medullae lapidis sesquidragina ex rubro vino meraco mane & vesperi propinatur per quatriduum. Ga naar margenoot+De huius lapidis admiranda facultate sequentia scribit Iosephus Quercetanus doctissimus nostri temporis Medicus sequentia. Memini me Reystadii non procul à Rheno didicisse loci eius incolas vti lapide quodam, qui in illa vicinia nascitur, & ab effectis Beinbruch appellatur, vnam enim illius dragmam in vino rubro exhibent, in quo prius Vinca perVinca madefacta fuerit per noctem, idque mane per dies quatuor aut quinque atque hac ratione dolores eximunt, grauiaque symptomata fracturasque intra quatuor aut quinque dies sanant, magna cum omnium admiratione; cuius rei ocularis ipse sum testis, eiusque rei Mathiolus in commentariis suis mentionem facit. Eodemque lapide vti praeterea solent in formam cataplasmatis redacto, cum Geranio contuso, & oleo Oliuarum, vel Rosato, tam felici successu, vt sine vllo dolore ac inflammatione partis ossa coagmententur. Quod incredibile videri posset, nisi praeter me innumerabiles alii oculati & idonei testes extarent. Quamobrem coniecturam facio, genus illud medicamenti ad sclopetaria vulnera fracturis ossium complicata esse accommodatissimum. Magna enim iam operis pars effecta est, cum ossa confracta tam facile & tam breui tempore sanantur sine vllo symptoate quodam; praesertim cum id non prohibeat nos vulnus, tanquam contusum & quemadmodum decet tractare. Quinetiam viam nobis compendiariam ad breuem curationem patefacit, & ad sauciatum subleuandum accommodatissimum. Hactenus Quercetanus. Vtuntur etiam hodie ossifragi puluere ad dentes dealbandos plures. Ga naar margenoot+Proculdubio ille qui odoratus est & margam in se continet ad venena vtilissimus est, si propinetur ad sudores mouendos nec minus ad pestem, febresque malignas. Suauissimus enim ille odor qui Cydonii mali & lactis saccharique halitum prae se fert cordi & spiritibus nostris amicus est, & cum illis οὐσία quadam conspirans, illos roborat, firmat, ac à contagio, non minus quam putatum vulgo monocerotis cornu, tuetur. Ad hunc scopum in pastillos prius ablutus puluis vt arenosa subsideant redigi potest, ac terrae sigillata instar seruari. |
|