Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe ostracite. Cap. CCXII.Ostracites à testa quae Graece ὄστρακον dicitur nomen habet; testae enim similis est, crustosus & scissilis. Testa superiori ablata, alius continetur lapis in plures scissilis intercedente semper crusta non lamina, ita vt plures lapides aetitides vno lapide contineri videantur. Ab hoc differt Ostracites Germanorum vulgo Topfstain seu olla fossilis. Nam argilla potius videtur quam lapis. Ga naar margenoot+Has ollas Aethnici olim cineribus mortuorum impositis telluri committebant. Molles sunt in terra, exemptae in aere lapidescunt. Ostracite à nobis ante de- | |
[pagina 194]
| |
scripto vtuntur mulieres pumicis loco ad piles auferendos. Potus in vino drag. pondere menses fluentes sistit.Ga naar margenoot+ Ad nomas & mammarum inflammationes imponitur vtiliter. A purgatione sumptus conceptionem prohibet.Ga naar margenoot+ Tertia species ad gemmas à Plinio refertur, quam etiam Ostraciam appellat. His verbis lib. 37. cap. 10. Ostracias siue Ostracitis est testacea durior, altera Achatae similis, nisi quod Achates politura pinguescit: Duriori tanta inest vis vt aliae gemmae fragmentis eius scalpantur. Ostraciti ostrea nomen & similitudinem dedere. Haematitis etiam species quaedam Ostraciti similis est. Ga naar margenoot+Reperiuntur hae species omnes in variis Germaniae locis, in Italia prope Leuanen qua tenditur Aretium, in collibus sabulosis & argillosis, vbi Geodes inuenitur, ibi & Ostracitis. |
|