De Schisto. Cap. CCXI.
SCistus seu scissilis lapis, friabilis & scissilis est, vnde nomen habet, componitur & cohaeret instar salis ammoniaci. Glebas habet duras & rotundas quę schisti radices vocantur, quibus vstis olim haematites adulterabatur. Fraus depraehendebatur quod in rectas laminas frangebantur, quod hematiti non contingebat. Crocei est hic lapis caloris si optimus fuerit; alias nigricat, laminas habens tenues inuicem haerentes vt lapis specularis splendentes & perspicuas, per quas si Sol inspiciatur videtur croceus. Plinius ex sotaco schistum Anthracitin vocari, nascique in Aphrica nigrum, attritumque aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit à radice nigrum, ab altera croci colorem, vtilemque esse oculorum medicamentis asserit. Reperitur in Bohemia, Romae in Vaticano ac in Montacuto prope Anglarium, cuius montis cacumen ex hoc lapide constat. Videtur talci quaedam species; sed hac ratione à talco differt, quod in rectas laminas scindatur. Talci vero laminae flexiles sunt ac vario modo complicatae.