Adulterium Haematitis. Cap. CCVIII.
ADulterari solet gleba rotunda & densa lapidis schisti (qualis est quae eius radix vocatur) torrefacta in fictili inter cineres, donec ad cotem colorem haematitis reddat. Sed fraus depraehenditur, primum quidem intersectionibus schistus in laminas rectas frangitur. Haematites autem non eo modo; deinde colore, schistus enim floridum reddit, haematites autem saturatiorem cinabari similem.