Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–
[pagina 180]
| |
inueniri refert, paruae pilae lusoriae magnitudine, interdum etiam grandiores, pro piscium corporis magnitudine, non tamen orbiculares illos, sed eius ossis pene forma, quod in balista tensum neruum retinet. Horum ossium crematorum tenuiterque tritorum & per interniculum transmissorum pollinem, ab iis qui nephritide laborant, mane continuis aliquot diebus ex generoso vino albo vtiliter bibi, ex eorum, qui periculum fecerant, & commodum senserant, sermone accepisse refert: Dolores enim tolli, calculum comminui, & cum lotio arenulas eiici. Hic lapis cum tuberonum lapide confunditur, ita vt idem videatur. Carolo Clusio authore. |
|