De lapide Hysterico. Cap. CLXXXVI.
ADfertur lapis è noua Hispania, quem vteri morbis adprimè vtilem esse ferunt. Niger est, admodum politus, ponderosus, maiore ex parte teres & rotundus. Mirum porro est quod de hoc lapide praeditant. Nam mihi affirmauit nobilis quaedam & magnae authoritatis Matrona quae eo vsa est, & in vmbilico gestauit adeo firmiter inhaerentem, quasi istic agglutinatus fuisset, ex quo praesens & certissimum sensit commodum: idem aliae asserunt quae simili modo isto lapide sunt vsae. Cum vteri suffocationem imminentem praesentiunt, adhibito lapide subito leuantur, & si eum perpetuo gestent nunquam simili morbo corripiuntur. Exempla huiusmodi faciunt vt his rebus fidem adhibeam. Nicol. Monard.