Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe lapide Palumbellarum. Cap. CLXXIX.ROmae auiculae nonnullae reperiuntur quas Romani vulgari lingua Palumbellae vocant & lombardi Sassaroli alii Soloni. Ga naar margenoot+Hae lapillos quosdam ferunt in ventriculo exiguos, aliisque similes, qui calculos renum mirabili & occulta proprietate comminuunt forasque pellunt paucis diebus tam feliciter, vt nullum aliud medicamentum illis comparari queat. Habentur hae auiculae Romae in magna copia, neque vnquam his lapillis destituuntur, nisi captiuae detineantur. Nam libertate priuatae, paucis diebus lapis in eorum ventriculo generatur, quo breui suffocantur. Dum libertate fruuntur lapillos istos querunt & deuorant, eorumque beneficio vitam prorogant & sanitatem tuentur. Porro lapilli | |
[pagina 178]
| |
isti pistandi & terendi sunt, quia durissimi. Deinde semidragma cum flor. sambuci & cinamomi ana scrupulo vno danda per octiduum cum brodio. Ita enim aeger à malo cito liberatur. |
|