Vsus coloris ad picturas. Cap. CXL.
PRopter immensum coloris vltramarini precium non solent eo vti pictores, vt aliis coloribus, sed pingunt imagines quas ceruleas volunt communi ceruleo ex armeno praeparato, aut ex vitro illius coloris quod Smaltum vocant. Deinde partes eas in quibus lux haeret cerusa: postmodum coloribus istis, vt res postulat, rite adhibitis iisque optimè exsiccatis, vltramarino colore humectato oleo nucum & spiritu terebinthinae, totam illam picturam ceruleam tanquam vernice aut linimento quodam tenuissimo oblinunt. Hoc modo per obductum colorem tanquam per glaciem aut vitrum subiecti resplendent, pulchritudinem non solum excellentiorem à velamine nacti, sed & perpetuitatem, vt ne ducentis quidem annis, vel minima lucis vel pulchritudinis portio decedat: nec mirum, quia quem ignis colorem consumere non potuit, multo minus aer aut sol exedere poterit.