Quo pacto coletur color iam lotus & mundatus. Cap. CXXXVI.
COlatura opus est vt quicquid impuri ab emplastro adhuc illis adhaeret auferatur. Postremam itaque aquam quam post mundationem coloribus adhibes cola per cribrum, deinde per aliud rarius, ac postremo per syndonem sandalinam. Cum vero colaturas adhibes resideant bene aquae, donec eas videris limpidas & claras, aut extrahe aquam spongia immissa ita tamen, ne vna colorem imbibat. Extractis omnibus aquis, quiescant in patinis suis colores, ac exsicca in vmbra: siccatos committe sacculis pelliceis, quibus ligatis, frica & comprime manibus sacculos; ita enim subtilior fiet color, ac apertis sacculis pulchior apparebit.