Quomodo lauandi sint colores cum ab emplastro separati fuerint. Cap. CXXXV.
CVm extracti fuerint ab emplastro, & aqua effusa fuerit suprafunde lixiuium dulce, manibusque laua singulas species colorum seorsim, singulasque etiam aquas seorsim serua, eaeque omnes resideant priusquam eas in vasa propria effundas. Colores vero toties laua donec emplastri pinguedo auferatur. Postmodum aqua limpida ter quaterve iterum laua. Aliter perfectè mundatur color sequenti modo: ♃. vitellos ouorum gallinarum, quae granis, non herbis pastae sunt, ac pugione perfora vitellum, & asperge eo aequaliter colores, deinde manibus optimè impasta, tum demum iterum laua lixiuio molliori vel dulci, toties donec lixiuium tam purum quam fuit affusum effundatur. Postea iterum ter aut quater aqua limpida ablue, ac sine aquam bene residere antequam in patinas effundas. Hic est praestans modus depurandi: Sed nonnullis in secretis est alius modus. Cum enim, vt dixi, perfectè ioti sunt colores illis inspergunt paulatim fel taur, postmodum manibus bene fricant, ac postea iterum aqua limpida abluunt aliquoties, ita excellens color redditur.