Praeparatio lapidis. Cap. CXXIIII.
REducatur lapis in frusta magnitudine auellanae quae ablue aqua tepida, ac tigillo impone, igni committe vt excandescant, ac singulas particulas seorsim exemptas extingue in aceto albo optimo, aut distillato per filtrum. idque opus repete aliquoties, quo saepius eo melius; aliqui septies repetunt. Frequenti enim extinctione optime calcinantur & facilius in puluerem rediguntur, alias difficile contunderentur, ac mortario adhaererent. Ille tamen lapis qui in igne colorem non seruat, aut parum seruat, hac ratione tractandus non est, nisi quis frustraneum & inutilem laborem cupiat. Calcinata vt dixi lapidis frusta contunde in mortario aereo optime occluso, deinde per interniculum etiam occlusum traiice ne melior & subtilior lapidum puluis in auras euolet. Puluerem serua diligenter. Interim sequentem aquam praepara ad abluendum puluerem. ♃. aquae fontanae per filtrum distillatae lib. vnam & semis, huic adde tantum mellis quantum ouum gallinae capere possit, coque haec in olla noua tamdiu donec omnem spumam abstuleris; tum ab igne depone & serua. Postmodum ♃ gummi sanguinis draconis integri & optimi scrupula quatuor, tere supra marmor, cum exigua quantitate aquae praedictae, postea vitro impone, ac tantum aquae praedictae adiice, donec colorem acquirat violaceum, hanc bene tectam serua ad vsum: nam ea debet pulueris color dilui. Si enim violacei multum habuerit parum addetur, si parum, plus liquoris. Pulueri itaque reseruato affunde paulatim hydromel praeparatum, ac tere optime in vasculo aliquo angusto, si enim amplum esset, iacturam faceres, nec tam cito terere posses. Semilibram poteris terere pro vnica vice non plus, ac per horam eam terere debes. Deinde semper & continuo humectanda est hydromelite, ne lapidi dum teritur adhaereat. Pro semilibra pulueris tres aut quatuor vncias hydromelitis absumere poteris. Cumque semilibra triueris, aufer eam ac aliam eodem modo tere in eodem loco, nec alia aqua vtere quam praedicta. Si vero