Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijQuo pacto ex lapide lazuli Vltramarinus seu Cyaneus color eliciatur, & in illum vsum electio lapidis. Cap. CXXIII.PRimum ne quis oleum & operam perdat lapidem aureis venis multis ornatum ac splendentem eligat. Is enim optimus & operi conuenientissimus est. Hic hac ratione dignoscitur. Ga naar margenoot+Eius aliqua portio supra carbones ardentes ponatur, ac follibus & flammis ignitis committatur per horam; si refrigeratus manibus teri possit, & colorem amiserit, ineptus est. Sin durus remaneat & pristinum coiorem seruet, optimus est. Alii vt illius valorem examinent, supra la- | |
[pagina 141]
| |
minam ferteam particulam ponunt, Vulcanoque credunt, vt simil excandescant. Ga naar margenoot+Deinde in aceto forti lapidis particulas extinguunt: quas si colorem seruare animaduertunt, bonum lapidem: si vero illustriorem deprehendunt, optimum iudicant. Sed raro non solum qui augeantur, sed & qui omnino seruent pristinum colorem, inueniuntur. Ga naar margenoot+Quorum color intenditur, illorum vncia viginti thaleris vendi potest. Qui colorem non exactè seruant, medii gradus colores praebent, statuuntur enim tres coloris gradus. In puluerem redactus lapis lazuli, hac ratione ipsius integritas, & quo valore sit depraehenditur.Ga naar margenoot+ Tigillo aurifabrorum aliquid imponitur ac igni ardenti committitur, vt bene excandescat. Si refrigeratus puluis pristinum colorem ac consistentiam retinuerit, nec mutauerit, optimus lapis fuit: sin vero puluis, non amplius puluis, sed pasta videatur, vitrum potius fuit & smaltum quam lapis, si partim pulueris, partim massae formam referat, lapidis cum vitro mixtionem factam fuisse indicium est. |
|