Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 132]
| |
Natura, proprietates, facultates, dignitas, valor, & vsus nephritici lapidis. Cap. CX.ETsi nephriticus lapis inter gemmas locum habere non deberet, quia visui non adeo grata est, tamen propter mirandam & stupendam multorum experientia approbatam facultatem, summam habet apud principes & regulos authoritatem. Vidi frustum apud gemmarium imperatoris Rudolphi Domini mei clementissimi mille sexcentis thaleris coemptum, ex quo poculum satis amplum formatum fuerat. De hoc lapide haec scribit Nicolaus Monardes medicus Hispalensis. Ga naar margenoot+Nephriticum lapidem gestant Indi variis formis effigiatum, alios piscium forma, alios auium capitibus, alios psittaci rostris similes, nonnullos rotundos spherularum modo, atque omnes perforatos, quoniam Indi eos appensos gestare etiam olim, aduersus nephritidis aut stomachi dolores, in quibus morbis valde commendatur, solebant.Ga naar margenoot+ Sed eius praecipua laus est ad nephriticos dolores & calculum expellendum & arenulas. Nobilis mihi notus vnum habet, cui nullum alium comparandum vidi, nam eum brachio gestans, tanta arenularum quantitate liberatur, vt metuens nec ei noceat tanta eiectio, interdum eum deponat, nullumque amplius calculum eiicit. Sed cum dolor eum premit, denuo eum gestat, & statim leuatur, aut minuitur dolor, multarum arenularum, atque etiam calculorum expulsione. Ea etiam facultate praeditus est, vt ab eiusmodi dolore praeseruet gestatus, renum calorem mitigando. Ducissa Beiar ter breui temporis interuallo nephriticis doloribus afflicta, armillam ex eo lapide sibi confecit, quam perpetuo gestat, ex eo tempore, quod decennium superat, eo dolore nunquam vexata est. Alii multi senserunt idem leuamen, eamque ob causam magno in precio sunt huiusmodi lapides, nec vti initio, tam facile acquiri possunt; quod soli earum prouinciarum reguli & domini eos possideant, nec immerito, cum tam admirandae sint illorum facultates. Hactenus Monardes. Ego Nobilissimum virum N. Dammannum ordinis aurei velleris Heroaldum (cuius ataui, nostrae familia ante multos annos iuncti fuerunt, & propterea agnatum meum) saepe referentem audiui, se nephritico lapide, quem à fratre in aula Philippi Hispaniarum regis degente acceperat, plurimos qui nullis medicamentis curari poterant, subito lapide brachio admoto circa carpum, vbi interna manus pars initium habet, non sine medicorum admiratione curasse. Erat lapis obscurè viridis, opacus non secus ac si quis viridi colori nigrum immiscuiffet. Punctula etiam nigra in ipso vt in Ophite conspiciebantur. Argento illum includi iusserat, ita enim maiorem facultatem habere asserebat. Istum omnibus aliis quos habebat praeserebat. Pragam missus ab Hispaniarum rege vt aurei velleris ornamenta offerret principi Transiluaniae, venalem casu inuenit nephriticum lapidem, vitriolo vulgari colore & transparentia ita similem, vt vitriolum videretur. Efformatus is erat instar columnulae ad longitudinem medii digiti, teres, in altera extremitate duabus ansulis munitus, vt adhaerere facilius posset, carni insertus. Nam hunc esse illum lapidem quem nobiliores Brasilienses cum in publicum | |
[pagina 133]
| |
prodeunt, labiis ab adolescentia perforatis imponunt, asserebat. Quod profecto solerti coniectura coniecit. Omnibus enim notis respondet illi, qui à Gesnero describitur, & quem Oripendulum appellat.Ga naar margenoot+ Ab hoc lapide frustulum ab scindi iussit, quod mihi dono dedit, ac pro nephritico habebat, pseudosmaragdi aut prasii genus potius videtur. An vero nephritici lapidis ad vrinam mouendam facultatem habeat, vt ille asserebat, nondum mihi constat. Lapides nephritici in magno precio sunt, quia non facile haberi possunt. Vidi non maiores semithalero qui 100. coronatis aestimati fuerunt. Pro illorum viribus augetur precium. Brachialibus inseri solent ad mulierum ornamenta, morbosque arcendos, vt aliae gemmae, quas sanitatis appellant. Imitatio inutilis est, cum non elegantiae, sed virium causa appetatur. |
|