Genera, loci natales, magnitudo, & quomodo nascantur. Cap. CIX.
SI colorum diuersitas varia genera constituit, varia erunt nephritici lapidis genera. Inueniuntur n. ex albedine virescentes. Viriditas autem interdum subflaua, interdum subcerulea videtur, plerunque ex viridi, albo, flauo, ceruleo & nigro colore mixtio est; non quod omnes isti simul misceantur, sed aliqui tantum. Hinc fit tam diuersi coloris inueniri. Habeo apud me multa genera, inter caeteros vnum cristalli instar, sed alba nubecula perspicuum quem à viridiori, cui adnatus erat, separari iussi. Solet iaspidi aut prasio interdum adnasci. Saepius tamen solitarius (vt cotes in agris) coalescit. Tanta mole inuenitur, vt pocula inde fieri possint. Adfertur ex noua Hispania. In nonnullis etiam Hispaniae locis, & in Bohemia reperitur, sed paucis adhuc notus est. Quia à lapidariis imperitis, vel pro Smaragdoprasio, vel pro Iaspide habetur.