Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Beli oculo seu oculo cati & Leucophtalmo. Cap. XCIX.DIffert haec gemma multum à pseudopalo, quae Cardano oculjs cati appellatur, & à Garsia ab Horto describitur. Quia haec prorsus opaca est, & Achatis species, pecullare tantum nomen habens, quia figura oculi, quasi arte depicta in ea distinctis coloribus apparet. Corpus enim gemmae album est, in cuius medio nigrum quid pupillae instar, ab iride dilutioris coloris obcingitur, vt plane oculus videatur. Ga naar margenoot+In pseudopalo non ita colores distincti sunt. Sed quia ex parte pellucet, ac intus colores aliqui vt in oculo felis vel cati scintillant, nomen hoc illi datum est. Solet hic maiori precio quam Achates diuendi, quia non tanta copia haberi potest. Oculis imprimis putatur salutaris, quia eos ab omni iniuria tuetur, ac à pulueribus aliisque sordibus liberat, si illis imponatur, & huc illuc voluatur. Vna enim omne impedimentum educit. Fuit Beli oculus olim Assyriorum Deo dicata. Ga naar margenoot+Huic similis videtur Leucophthalinus (ego lego Lycophthalmus) gemma de qua Plinius lib. 37. cap. 2. rutila alias, oculi speciem candidam, nigramque continet, & mox sequenti capite. Lycophthalmos quatuor est colorum, ex rutilo & sanguineo in medio nigrum candido cingitur, vt luporum oculi, illis per omnia similis. Ga naar margenoot+Triophthalmos Plinii tres oculos habet & proculdubio ad Achatis species referenda est. Nam interdum oculorum effigie luxuriant. |
|