rat, vt octo millibus thalerorum venditum fuerit. Sed antiquitas operis augebat precium. Vtuntur hodie Achate ad coronas precarias, quae etiam virginum colla & pectora exornant in Belgio. Ibi enim loco aurearum cathenarum in luxu sunt, propter miram quam habent variis coloribus elegantiam. Onychis precio aestimantur, si vero colores obscuri aut aliis vitiis maculentur, illis viliores sunt. Artifices hanc vitro imitari solent, cui diuersos immiscent colores. Sed facillime deprehenditur fraus, quod Achates limam respuat, ac illius superficiei, propter leuorem sordes non adhaereant.