Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 105]
| |
Chryselectri aut melichrysi appellantur. Nam chrysolithi nomen tanquam genus omnibus gemmis quae aureum habent colorem applicat. Color illius nullo alio colore intermixtus est, & aquam reubarbaro vel croco tinctam refert. Duo ipsius sunt genera Orientalis & Europeus. Orientales illi habentur, qui purissimi auri instar rutilant. Hi omnibus gemmis, adamante excepto, duriores, aliquando ita tincti sunt, vt nimium croci in illis appareat. Nonnunquam tamen dilutiores quam conueniat, sunt, imo interdum adamantum aquas habent absque aliquo colore, quos propterea referunt. Qui medio modo se habent caeteris nobiliores & praestantiores habentur. Europei crystalli instar molles, cum aureo colore vel multum vel parum nigricant. Inter hos nonnulli tam parum flauedinis habent, vt nisi nigredine à crystallis distinguerentur ab iis discerni non possent. Inueniuntur in Bohemia passim. Dum aureo colore eoque puro splendent ab orientalibus nisi duritie distingui possunt, tam sunt elegantes. Orientales in Aethiopia & Arabia inueniuntur. Praestantiores in India & Bactriana. Reperiuntur aliquando permagni Topatii, & qui 12 pondo ponderent. Vidi Bohemicum duarum vlnarum longitudine, & fere semivlnae latitudine, qui Rudolpho secundo Caesari inuictissimo, & Domino meo clementissimo dono datus fuit. |
|