Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 99]
| |
Nomina & genera Smaragdi. Cap. LII.Ga naar margenoot+A Nonnullis Prasinus vocatur, item Neronianus aut Domitianus, teste Epiphanio. Neronem enim siue Domitianum aiunt oleum in multa vasa infudisse, & interuallo temporis oleum viridem colorem contraxisse, hocque oleo petram copiosius rigatam floridioris coloris euasisse. Alii dicunt Neronem quendam antiquum artificem & gemmarum sculptorem, smaragdi praecipuum vsum inuenisse & gemmam istam ab illo Neronianam dictam, alii vero Domitianam appellari malunt. Hactenus Epiphanius. Persis & Indis vocatur Pachee, Arabibus Zamarrut, vnde Smaragdi nomen deductum est. Serapio Tabarget & Pandectarius Tabarget vocat, sed vitiosè. Ga naar margenoot+Smaragdi genera à Plinio duodecim recensentur: qui Schiticis summam tribuit authoritatem, quod nulli austeritas & durities maior, nec minus vitii sit, ac quantum smaragdi à caeteris gemmis distent tantum Schitici à caeteris Smaragdis. Secundum locum apud ipsum obtinent Bactriani, in commissuris saxorum nati. Tertium Aegyptii, quorum gratia non in colore liquido nec diluto, verum ex humido pingui. Reliqua genera in aerariis metallicis inueniuntur, qui duritie, colore ac perspicuitate à primo genere distinguuntur. Hi à locis vbi olim reperiebantur nomen habebant. Aethiopici acriter quidem virides sunt, sed non puri aut concolores. Persici non translucidi, visum nihilominus recreant, in vmbris refulgent, longius quam caeteri nitent, ac in sole hebetantur. Medici plurimum viriditatis habent, qui interdum rerum diuersarum imagines complectuntur. Attici in argentariis metallis reperti è longinquo speciosiores, minus pingues sunt, iisque senecta euanescit viriditas, ac sole laeduntur. Charcedonii fragiles, colore incerti, ac virentium in caudis pauonum similes sunt plumis. Recensentur & Laconici, Medicis similes & Siculi. Item chalcosmaragdus gemma è Cypro turbida aereis venis, & Tanos in Persia reperta sordida ac ingratè viridis. Smaragdus quem Colam vocant in Arabia, aedificiorum ornamentis occludebatur. Haec Plinii Smaragdorum genera hoc seculo vix discerni possunt. Hodie Smaragdi in duo genera tantum distinguuntur. Ga naar margenoot+Alii n. sunt Orientales, alii Occidentales. Orientales durissimi, virentique iucunditate amoenissima prata repraesentant, solique prae aliis omnibus oculos vbertim explent & satiant, eorumque aciem iugi intuitu hebetatum reficiunt, vt vel ob hanc causam à sculptoribus libenter tractentur. Hi quia neque soli neque vmbris, seu lucernis cedunt, sed potius virenti fulgore contra nituntur & irradiant, vt se superari non posse ostentent: Deinde etiam quia prorsus translucidi, ac in magno precio sunt, ad primum genus referri debent. Ga naar margenoot+Omnes ex India Orientali ad nos adferuntur, verum in quibus locis reperiantur incertum adhuc, quia fragmenta in loco natali propter illorum precium nulla à negotiatoribus relinquuntur. Putant multi Iaspidi vel Prassio innasci Smaragdos, vt Rubinus Balassio. Vidi lapidibus metallicis angulares ita innasci, vt politi ac impositi, arte non natura, vide- | |
[pagina 100]
| |
rentur. Si huius generis smaragdi maculis, nubeculis, opacitate, aliisque vitiis obnoxiae fuerint, multum illorum dignitati decedit. Bonitas cognoscitur si in ore detentus frigidus appareat, ac in sole viriditatem seruet. Ga naar margenoot+Occidentales in duo genera distingui possunt. In Europeos & Peruuianos. Peruuiani etiamsi iucundissimum habeant virorem, tamen quia absque radiis mortui videntur, ac plerunque hinc inde nubeculis viridibus pleni sunt, nec vt orientales translucent & irradiant: Deinde quia copiose satisque magni neque ita durivt orientales reperiuntur, exiguam nunc authoritatem obtinent. Alii ex vicinis regionibus adferuntur praedictis paulo duriores: verum qui interdum nigricant ac noctu pulchriores apparent, non plane virides, sed prassio similiores, è cuius frustis eruuntur. Europei qui in Cypro, Britannia aliisque in locis reperiuntur praedictis omnibus ignobiliores, nisi duritiem & elegantiam habeant, sunt. Ga naar margenoot+Orientales illi praestantissimi, raro nucis auellanae maioris quantitatem excedere visi sunt. Occidentales tam magni reperiuntur, vt palinae manus magnitudinem superent. Europei raro magni reperiuntur. |
|