Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Sapphiro. Cap. XLII.SAphirus apud omnes fere gentes hoc nomen obtinet. Indis tamen Nilaa vocatur, & à loco vbi nascitur Podia. Quam gemmam Plinius sapphirum vocat, Cyanus est seu lapis lazuli. Gemma haec ceruleo colore pellucida & diaphana est, ac florum Myosotidis aut scorpioidis colorem refert. In ea nulla rubedo subesse videtur, quae in amethisto facile obseruatur. Saphiri aliquae albidae, aliquae colore ceruleo saturo sunt: hae mares, illae faemellae appellantur. Si omni colore careant, albae saphiti vocantur, ac adamantibus admodum similes sunt eorumque vices ad ornatum supplent. Saphiri aliae orientales aliae occidentales, quae orientalibus sunt viliores. Ga naar margenoot+Inueniuntur in Calecut, Cananor, regno Bisnagar, Zeilan, & praestantissimae in regno Pegu. Occidentales variis in locis reperiuntur. Confinia Bohemiae & Silesiae satis praestantes ferunt, in quibus locis aliud quoddam genus reperitur, mollius perspicuum quidem, sed lacteo albove colore cui aliquid cerulei immixtum videtur, has lucosaphiros vocant.Ga naar margenoot+ Vitiis saphirus multis obnoxia est dura tamen vt limam respuat & satis incommodè colari possit. Color ipsius igne facile aufertur; vt in adamantem vertatur, non verum quidem, sed tamen ita elegantem vt auro inclusa nisi à perito gemmario dignosci non possit. |
|