Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 80]
| |
QVatuor hyacinthorum ratione coloris genera statuo. Primo genere continentur qui ignis instar rutilant ac cocci colorem referunt, minii natiui aut sanguinis admodum biliosi instar. Hos Galli Iacinte la belle vocant, atque proxime granati Bohemici colorem referunt, sed dilutiorem absque vlla nigredine intermixta. Hi caeteris omnibus praeferuntur, ac ad carbunculi genera referri possunt. Secundo genere continentur qui rubedine croci flauescunt, planeque vitri è stibio concinnati aut plumbi cum lateribus ter in laminam ferri fusi & vitrificati colorem repraesentant. Tertio genere continentur qui succini flaui colorem ita exacte ostendunt vt dignosci à succino nisi duritie aut palea (quam non attrahunt) non possint. Talem ego habeo. Hi omnium sunt vilissimi, neque omnino pellucent, propter atomos & corpuscula quae in se continent ac diaphanitatem impediunt, eosque antiquorum lyncurios potius quam succinum putarem. Vix enim credibile est veteres succinum molle ignisque iniuriis obnoxium pro lapillo aut gemma habuisse. Quarto genere qui nihil prorsus rubedinis in se habent, quique albi pellucidi succini colorem referunt, continentur. Hi omnium sunt vilissimi. Refert aliud genus Rueus quod fuluum & ceruleum colorem commixtum habeat. Verum id vt à me ita ab alio nunquam visum fuisse puto. Propterea quod viride sit oportet. Fuluus enim color ceruleo mixtus perpetuo viridem colorem efficit, vt norunt pictores, qui Indico & auri pigmento atque quouis flauo ac ceruleo colore, viridem efficiunt. si quis in gemmae corpore distinctos hos duos colores ponat, plures apparebunt; videlicet viridis, rubellus & purpureus, vt in iride celesti & opalo gemma, quae rubro, ceruleo flauoque colore tincta, viridem & purpureum propter reflectionem ostendit. Ga naar margenoot+Plinii hyacinthus hodie inter amethisti genera ponitur. Quemadmodum amethistus veterum, nunc granati nomen obtinet. Aetas ac gemmariorum imperitia, gemmarum nomina ita confundit, vt vix aliquid certi hac in re statui possit. |
|