Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijPrecium granatorum. Cap. XXVI.IMperator Rudolphus inuictiss. & Dominus meus clementiss. magnos Bohemicos in precio habet, & merito cum rarissimi sint, & si quis auellanae magnitudinem aequet, rubini veri precium aequare debeat. Exigui innumeri reperiuntur, sed vilissimi sunt ob copiam, vt margaritae paruae. Orientales & reliqui, quia maximi ac satis multi inueniuntur, istos neque dignitate neque precio superare debent. Bohemici parui & minuti ad libram venduntur, ac pro eorum magnitudine augetur precium. Maiores foraminibus rotundis examinantur. Nam qui primum foramen, formati & politi tegere ne id transeant, possunt. Hi si quatuor numero sint thalero venduntur. Qui secundum tegunt vnum thalerum valent. Qui tertium tres thaleros valent. Qui quartum 9. Qui quintum 27. Qui sextum 81. Qui octauum quod sub se cyphram 8 habet 364. Nam septimum foramen errore pictoris omissum est in figura, sed eius precium tabula indicabit. Qui cupit foramina sibi describere, hac ratione fiet. Sumatur granati thalerum vel coronatum valentis diameter, ac secundum longitudinem quater multiplicetur. Exempli causa diameter sit pisi magnitudine, adiiciantur adhuc tres diametri, ita vt fiat 4. pisorum longitudo, Circuli hic descripti foramina sunt. tum singuli diametri à primo, videlicet secundus, tertius & quartus, diuidantur in sex partes aequales, ita erunt sectiones octodecim. Nam primus diameter nullam habet, quia eos qui minus thalero valent, taxare hic nolui, si tamen quis magnitudinem foraminis eorum, quorum quatuor thalerum valeant habere volet diuidat in sex partes primum diametrum. Nam quinque partes diametri constituent diametrum illorum. Primus circulus qui in se notam 1. habet foraminis quantitatem indicat, ex quinque sectionibus primi diametri in linea | |
[pagina 78]
| |
conflatum. Non secui tamen in partes primum diametrum, sed tantum reliquos tres. Diametros illos quatuor indicant numeri suppositi prope litteram A 1 2 3 4. Sectiones litteris non notantur. Ex singulis sectionibus tanquam diametris, si quis velit, formentur circuli proforaminibus. Initium diametri est ipsum A punctum, altera extremitas est punctum sectionis. Primi diametri circulus seu foramen quod sub se 2 habet, finiens in prima sectione, granatum ea magnitudine praeditum, vno thalero seu coronato aestimat. Secundus circulus qui sub se 3 habet, ac à secunda sectione ad litteram A extenditur, 3 thaleris aestimat. Tertius sub se habens cyphram 4, qui à tertia sectione ad A litteram extenditur, 9 thaleris aestimat. Quartus sub se habens cyphram 5, thaleris 27, & ita deinceps augendo precium proportione tripla vsque ad septimam sectionem, quae à sextae sesquialtera differt, & in reliquis obseruatur. Ita decimatertia sectio, quae tres diametros exactè continet, granatum ea magnitudine praeditum, 6165 thaleris aestimat: quae 4 diametros 45666 thaleris. Id obseruatum est in sesquialtera proportione elicienda, quod dum impar numerus fuit, cuius dimidium accipiendum erat vnitatem abiecerim. Licet autem maiorem decima sectione reperiri granatum non putem, tamen ad decimam quartam vsque sectionem tabulam feci, & sectiones in figura ad decimam nonam sectionem vbi quartus diameter finitur, produxi: vt intelligat Lector inaestimabilem aut ingentis precii esse posse, si ad illam magnitudinem perueniat. Si margaritae dum communem mensuram excedunt, inaestimabiles fiunt, propter raritatem, cur granati isti esse non possint, nescio. Cum hominum opinio & raritas sola precium faciat. Ego qui per multos annos in Bohemia habitaui affirmare possum, me nunquam quinta aut sexta sectione maiorem vidisse, licet magno studio quaesierim. | |
Tabula Sectionum.Ab A littera ad primam sectionem, crassus Bohemicus granatus valet vt sequitur. | |
[pagina 79]
| |
Iserini granati dum absque vitio sunt & colorem gratum habent ac igne resistentem orientalium precio aestimantur. Orientales primi generis & secundi, si exemplares fuerint id est figura colore ac duritie perfecti, atque 1 Ceratium pendent, duobus thaleris aestimari possunt. Si 2 ceratia pendent 4 thaleris, si 3 ceratia 6, si 4 ceratia 8. Duplando ceratiorum numerum vsque ad pondus 20 ceratiorum. Inde pondus ad quadragesimum ceratium vsque triplicandum, à quo ad 60 quadruplicandum, ac deinde ad 100 quintuplicandum, vt 100 ceratiorum 500 thaleros valeat. Atque postremo ad 200 Ceratium sextuplicandum vt 200 ceratiorum, valeat 1200 thaleros. Habenda tamen maxima ratio coloris. Ga naar margenoot+Quia enim variant colore, & ita interdum ambigunt, vt prope ad rubini colorem accedant, possunt periti gemmarii iudicio vel pluris vel minoris aestimari. Neque solum ob hanc causam inconstans habent precium, sed quia paucis noti sunt, & à paucis expetuntur, ac interdum copia illorum ad nundinas defertur. Maiores quia rariores sunt, priori regula semper aestimari commode possunt. Ga naar margenoot+Orientales tertii generis qui rubini della rocha Italicè vocantur spinellorum precio aestimari possunt: caeteris enim granatis orientalibus praestantiores habentur. |