Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 76]
| |
niuntur. Hi trium generum reperiuntur. Nam aliqui nigriores sunt caeteris, sanguinisque atri colorem referunt, satis tamen rutilant ac splendent. Bractea supposita alba in sole carbonis igniti speciem referunt: vt propterea à nonnullis veri carbunculi putentur. Ga naar margenoot+Magni hi inueniuntur. Nam vidi qui ouum gallinaceum magnitudine superarent. Aliud genus est, quod Hyacinthi colorem refert, ac nisi nimia rubedo adesset, hyacinthus putaretur, iste à gemmariis Soriana appellatur.Ga naar margenoot+ Si nimium flauedinis habeat, inter hyacinthi species referenda est, ac ea erit gemma quam Itali, Iacintha la bella, vocant.Ga naar margenoot+ Saepe enim ita nutant aut ambigunt gemmae vt nescias ad quam speciem referre debeas. Hinc fit vt sepe ne à gemmariis quidem dignoscantur. Nam duritie, eiusdem speciei gemmae non semper aequali sunt: ita vt hac ratione discerni nequeant, ac certissimum fit ambigere. Constat enim plures gemmas interdum à natura non solum misceri, sed coniungi. Tertium granati genus Martii violae colorem habet rubedini intermixtum. Hoc caeteris praestantius iudicatur, ac Italice à gemmariis, rubino della rocha, vocatur. Fortassis carbunculus amatistizontas Plinii est. Verum difficile est hic aliquid certi statuere. Ga naar margenoot+Occidentales granati aliqui sunt dilutioris coloris, vt Hispanici, qui grani punici colorem referunt, ac satis magni reperiuntur, flammamque coruscantem aemulantur. Aliqui ex flauedine rubent colore admodum saturo, & qui igne ab iis remoueri non potest, tales sunt Bohemici. Tanta enim copia rubedinis in iis est, vt nigrescant nisi excauentur ac bractea argentea illis supponatur. Huius enim beneficio quodammodo diluitur coloris abundantia, quemadmodum excauatione minuitur. Ga naar margenoot+Quotquot in Bohemia inueniuntur omnes vitio ita carent, vt ostentum sit, si vnus reperiatur qui vel nebulam vel fissuram, vel simile quid habeat. Prope Balnea Teplicensia non procul ab Albi & ab oppido Bilina reperiuntur. Hi orientalibus nobiliores sunt. Tum quia vitio carent, tum quia igni resistunt, verisque carbonibus similes sunt. Hos rustici in agris passim absque matrice arenae aut pisorum instar inueniunt, venumque Pragam deportant. Ga naar margenoot+Dum reperiuntur ita nigricant extrinsecus, vt nisi contra lucem quis eos intueatur, rubedinem percipere vix possit. Aliqui praeterea sunt granati Iserini vocati, qui nempe ad Iserin pratum circa confinia Sylesiorum colliguntur: Scabri hi sunt, plerunque vitiis pleni, ac raro planè perspicui, rubinis Spinellis viciniores quam Bohemici. Dum perspicui non sunt matres granatorum vocantur. |
|