De Rubacis aut Rubicellis. Cap. XXII.
GEmmae istae ambigunt inter Spinellos & Hyacinthos, vt nescias num ad hos vel illos referre debeas, videtur enim color ex vtrisque mixtus. Bohemicis granatis interdum etiam valde similes sunt ac igne num granati sint probantur. Nam granati Bohemici ignem absque coloris vel minima iactura ferunt, illi nequaquam, quia vel amittunt colorem vel mutant, vt facile granates non esse manifestum fiat. Extremus istorum igniculus plerunque flauescit Vilioris sunt precii quam spinelli, ac balassiorum precio dimidio aestimari possunt, si vitio careant.