Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 72]
| |
De vero Rubino. Cap. XII.RVbinus verus, vt dixi, cocci & laccae Indicae colorem refert, vitrumque eodem colore admixto lini oleo tinctum, apprime veri rubini colorem ostendit. Habet coccus vel lacca Indica nonnihil coloris cinabaris, Verum parum cerulei in extremo igniculo subesse videtur. Si enim nimis multum cerulei appareret, Balassium referret. Ga naar margenoot+Hic verus tubinus si magnus fuerit & 20 Ceratiorum pondus excedat carbunculi celebrati nomine dignus est, atque is censeri debet, qui tanto in precio apud veteres fuit, ac cui inter tenebras lucendi facultas falso data fuit. Rubinus ab Indis vocatur Tokes vel mamca, à Persis & Arabibus Iacut. |
|