| |
| |
| |
D. Rvdolpho II. Romanorvm imperatori semper avgvsto, Germaniae, Hvngariae, Bohemiae, &c. Regi, Archiduci Austriae, &c.
SAcratissime, Augustissime, Victoriosissime & Inuictissime Imperator, Hominis gratia tellurem, & quicquid in ea est, procreatum esse, non solum ex Sacris literis constat; sed ita manifestum est, vt nemo ratione praeditus id negare debeat. Homo enim solus omnibus iis quaecunque tellus profert indigere videtur, iisque tanquam verus dominus vtitur & fruitur. Nudus enim & inermis in lucem editus, dum adolescit, ad frigora caelique iniurias propulsandas, ex variis quas natura procreat rebus, vestes, domicilia, & arma sibi conflare cogitur. Deinde cum non adeo firma corporis constitutione praeditus, variis & innumeris morbis obnoxius sit, tum valetudinis tutandae, tum recuperandae causa, quicquid in aere, aquis, & terra viuit, & vegetatur, ipsi in alimentum vel medicamentum cedit. Praeterea, quia ratione praeditus est, non solum ea quibus indiget, & sine quibus viuere commodè non potest, eique vtilia sunt; sed à quibus ornamentum, vel voluptatem habere, vel capere potest, quaerit, sibique applicat, ita vt nihil in hoc re- | |
| |
rum theatro sit, quod negligat, aut in suos vsus non conuertat. Quod profecto ab aliis animantib. non fit, quae solum ea quae ad vitam sustentandam necessaria sunt, sectantur, & postulant. Ex quibus sanè liquido constat, propter illum qui omnib. vtitur (hominem nempe) omnia creata esse. Nam si quis arbitretur, propter aliud animal, aut aliud quicquid id sit, elementa, & mixta exstare is Deum & naturam ea omnia quibus solus homo vtitur, frustra fecisse censere debet: quod certe meo iudicio dicere non solum inconueniens, sed impium videtur. Verum etsi propter hominem Deus tam varia, & multa produxerit, nihilominus tamen non propter quemuis. Nemo enim priuatus omnibus vti potest, sed propter omnes simul, aut eos quorum interest omnes seruari, hoc est principes, qui tanquam dii aliis Deo praefecti eos regunt, tuentur & defendunt, produxisse credendum est. Principes siquidem propter multos creati, multos referunt, ac iis praecipue, quibus ornari ac dignitas ipsorum augeri potest, vt melius regere, & ad obsequia maiestate sua populum commodius inuitare valeant, indigent. Sunt autem haec varia, & innumera, inter quae tamen nulla lapidibus preciosis ac gemmis ab omni aeuo, omnium gentium consensu, & iudicio aptiora, magisque idonea visa fuere. Gemmae enim aliis animantibus ratione carentibus prorsus inutiles, ineffabili pulchritudine hominum oculos ad se rapiunt, & alliciunt, intellectum in sui admirationem trahunt, ac coloribus, perspicuitate, luceque iis intermixta, animum ad hilaritatem prouocant, corpusque humanum exornant, gratumque spectantibus reddunt. His itaque dotibus praeditae Monarcharum, Imperatorum, Regum & aliorum praestantissimorum virorum animos si ita perstringant, vt iis se ornari cupiant suamque maiestatem augustiorem fieri arbitrentur, mirum videri non debet. Cum Deus Opt. Max. ob illum tanquam praecipuum sco- | |
| |
pum eas creasse videatur: quemadmodum ex diuinis paginis satis apertè colligi potest, in quibus Deus per Moysen praecipuas gemmas rationali Aaronis inseri iussit, vt ipsius maiestate gemmis adaucta populus ad officia omnia sequacior & obsequentior redderetur. Licet autem quis existimare possit, gemmas ad dignitatem principum augendam hominum instituto, nequaquam vero propriis naturae dotibus conducere: tamen opinionem mutabit, si gemmas in luce lucis instar scintillare, eiusque ideam, formam, & facultates in se recipere (vt ideo nonnullis Luculae appellentur) perpendat. Quae autem lucis sit maiestas & praestantia, qua nihil maius, pulchrius, admirabilius & diuinitati proximius in hoc vniuerso cognosci potest; testatur lucis fons Sol, ipsiusque lucis essentia, effectusque inde manantes, praeterea & ipse Deus Opt. Max. Solis & lucis author. Sol enim terrestri globo omnium Astronomorum sententia multis numeris maior radios ac lumen ita in orbem expandit, vt totum vniuersum (quo nihil maius) ad firmamentum vsque illuminet & illustret, omnibusque coelorum angulis sit praesens ac omnia Dei instar expleat. Deinde tanta ipsius lucis est pulchritudo & maiestas, vt sine ipsa nihil pulchrum sit: cum res pulchras faciat ac abscondita quaeuis, tenebrisque offusa longeque dissita momento in medium adducat, ac conspicientium oculis obiiciat. Tam etiam admirabilis est, vt hactenus mens humana, num substantia an qualitas seu accidens, num conspicua aut inconspicua, num radios habeat necne, num in diaphano sit illique inhaereat, num motu locali deferatur à lucente corpore ad obiectum aut non, & num in tempore aut momento ad obiectum perueniat, definire non potuerit. Quam certe ob causam diuinitati (quae per totum vniuersum diffusa omnia ornat, perficit, & viuificat, ac humano ingenio comprehendi non potest) tam similis est, vt passim Sacrae literae diuinitatem Lucem | |
| |
veram vocenit; & D. Ioannes Euangelista dum de luce se testimonium dare scribit, Lucis nomine diuinitatem & Deum ipsum intelligat: & Theologi omnes, si quis interroget vbi Deus ante creationem caeli & terrae fuerit, in luce, hoc est in seipso, ineffabili modo fuisse doceant. Hanc lucis & diuinitatis similitudinem Deus ipse testatus est & approbauit, dum ad essentiam maiestatemque suam ostendendam, lucis aut ignis forma se Moysi conspiciendum obiecit, sed tam viuaci, vt Moysis oculi obtunderentur potius quam quicquam perciperent. Idque ideo, vt, quemadmodum lux eximia conspici non potest, intelligeret etiam diuinam maiestatem inconspicuam esse, & proinde nihil aptius esse luci, ad eius dignitatem & excellentiam cognoscendam. Haec lucis dignitas, praestantia, ac excellentia, qua Deus Opt. Max. se intelligi voluit, etiam quodammodo in gemmis apparet. Nam dum plures gemmae homini adhibentur, etiamsi conspici possint, lucis tamen receptione, variaque illius reflectione aspicientium oculos ita replent, illuminant, radiisque perstringunt, vt iis occupata & impedita visus acies, gestantis faciem & corpus quodammodo inconspicuum faciant. Qua ratione dignitas & maiestas illi qui iis ornatur, non parum augeri videtur. Nam id omnibus & praecipuè plebeis hominibus ingenitum est, vt quae oculis conspicere exactè non possunt, magis admirentur & colant, quam ea quae passim obuia ac optimè nota habent. Quia itaque gemmae tanquam luculae, radiis, splendore, colore & perspicuitate à natura ad ornatum destinatae sunt, propterea à principib. in eum finem expetuntur: qui quo potentiores, augustiores ac praestantiores sunt, eo etiam gemmarum nobiliorum & olim fuere & nunc sunt studiosiores, vt historiae luculenter testantur. Mithridatem Ponti regem potentissimum fama est ita gemmis & lapidibus preciosis fuisse delectatum, vt inter caeteram supellectilem | |
| |
quatuor millia poculorum ex onyche gemma habuerit. Cleopatram Aegyptiorum reginam tanti gemmas fecisse constat; vt duas vniones ex auriculis pendulas multis centenis aureorum millibus aestimatas gestarit. Nonius Romanus Senator tanti fecit gemmas, vt propter opalum quem habebat, viginti millibus sestert. aestimatum, maluerit patria & senatoria dignitate priuari, quam petenti, Antonio summo Rom. duci, eum tradere. Iulium Caesasarem, aliosque veterum Romanorum Imperatores, ac Hebraeorum reges atque pontifices, Ethnicorumque & gentium, monarchas, Duces, ac principes, non minus gemmarum fuisse amatores & cultores, sculpturae, & monumenta ab iis ad posteros delata adhuc testantur. Ab iisdem tanquam per manus ad Asiae, Africae, omnesque orbis partes, ac Chriftianos Imperatores, reges, duces, Romanorum pontifices, Episcopos, Abbates, Praelatos, omnesque in dignitate constitutos viros gemmarum desiderium, & studium deriuatum est; vt mitrae, coronae, atque ecclesiarum ornamenta variis gemmis ornata adhuc testantur. Quod certè studium ad nostra vsque tempora intermissum non esse, ipse gemmarum quotidianus v sus, qui ab Ethnicis ac omnibus Christianis principibus ad ornatum adhibetur, luculenter ostendit. Inter quos profectò, Sac. Caes. Maj. vestra vt dignitate, majestate, ingenio, variaque rerum omnium cognitione ceteros omnes principes antecellit, ita etiam gemmarum prae ceteris studiosissima est: non quidem vt iis suam augeat dignitatem & majestatem, (quae per se tanta est, vt adminiculis nullis extraneis indigeat) sed vt in iis Dei excellentiam, eiusque vim ineffabilem, qui in tam exiguis corpusculis totius mundi pulchritudinem coegisse, ac omnium aliarum rerum vires inclusisse videtur, contempletur, ac ante oculos diuinitatis quandam lucem & speciem perpetuo habeat. Hanc Sacr. Caes. Majest. vestrae esse mentem, ostendit mensa illa gem- | |
| |
mea quam Sac. Caes. Majest. vestra extrui iussit, octauum mundi miraculum, in qua fabricanda tot annis, tantisque expensis desudatum est, quaeque tanto artificio elaborata est, vt gemmae sibi inuicem commissuris, quae conspectum fugiunt vnitae, siluas, arbores, flumina, flores, nubes, animalia, variasque rerum pulcherrimarum formas ita referant, vt depictae ad viuum videantur, ac simile opus in toto orbe reperiri non possit. Ostendit etiam corona illa Imperatoria, quam Sacr. Caes. Majest. vestra fieri iussit ex adamantibus, vnionibus, rubinis auroque puro, aliquot centenis aureorum millib. constans: & praeterea torques ex praecipuis gemmis concinnata, valore ac precio coronam superans, aliaque insuper infinita variis ac preciosis gemmis exornata, vt existimem nullum vnquam Imperatorem tantam gemmarum copiam habuisse, quantam habet S. Caes. Majest vestra. Quae omnia cum saepe mecum perpenderem, & ipse lapidum & gemmarum, variarumque rerum simplicium studiosus essem, ac nulli adhuc exactè (quod sciam) gemmas descripserint, ac si qui fuerint, il larum historiis, aliena, magica, superstitiosa, & falsa inseruerint: imo gemmas quae in rerum natura nunquam fuerunt, nec erunt, vt sibi nomen compararent, finxerint, easque tanquam sibi solis notas, quo abstrusarum rerum peritiores haberentur, scriptis celebratint: operaeprecium me facturum existimaui, si gemmarum lapidumque historiam paulo exactiorem, quam hactenus alii literis prodiderunt, describerem, eamque S. Caes. Maj vestrae dedicarem. Praesertim quod nulli aptius quàm S. Caes. M. V. quae gemmas maximè colit, eisque vnice delectatur, maximamque maximo precio comparatarum habet copiam, ac maximus omnium Christianorum monarcha est, dedicatio fieri potuerit. Accipiat itaque S. Caes. M. vestra hoc opusculum, mole exiguum, sed re maximum, benigno vultu, idque à maleuolorum dentibus, quibus tantum pro- | |
| |
pria placent, tueri, meque qui sub tutela Sacr. Caes. Majest. Vestrae praecipuam aetatis partem contriui, & nunc seruitiis Sacr. Caes. Majest. Vestrae prorsus dicatus sum, in posterum adhuc sub alis suis ab omni iniuria conseruare dignetur. Id si fecerit Sacr. Caes. Majest. Vestra, quod planè futurum confido, calcar addet vt suo tempore plura & maiora in lucem edam. Deus Opt. Max. interea Sacr. Caes. Majest. Vestram victoriosam reddat ac diu seruet incolumem.
Sacr. Caes. Majest. Vestra
Humillimus famulus & Medicus,
Anselmvs Boetivs de Boodt.
|
|