Plaatsvulling.
Inventi sunt intra Ecclesiae Reformatae parietes, qui
primum occultè, deinde apertè Libertinismum parturirent, hoc est, Ecclesiam
novam ex omni hominum genere Christum ore appellantium conflatam, subditam
non capiti suo sed tyrannis, in qua praeter veritatem gratiae Dei omnia
sentire, credere ac docere liceret, quae quis ulla vel litera Scripturaram
vel traditionis specie novaturienti ingenio approbare posset; liceret
abnegare ac lubefactare, quodcunque ulla ratiuncula vel cavillatione
Scripturae eludere sibi posse videretur. Quod institutum conciliationem et
pacem Ecclesiae vocitarunt; praetexentes suis inventis primò prophetandi
libertatem, ad omnis doctrinae admissionem; deinde libertatem arbitrii ad
evertendam gratiae liberationem.
jo. coccejus, in Orat. fun.
jo. maccovii; aang. door Prof. heringa, in het Kerkel. Archief der Proff. kist
en
royaards, III D. bl. 533.
|
|