Iano Beetsio S.P.D. R. Hogerbeets.
COgnate Charissime,
Hornam.
Ad binas, quas ad me dedisti literas, citiùs rescripsissem, nisi temporis incommoditas id hactenùs impedivisset; nunc commodâ oblatâ occasione, diutiùs id differre nolui. Pergratum mihi est intelligere, quod pristinae valetudini per Dei gratiam restitutus, studiorum tuorum cursum peragere in animum induxeris: in hoc laudabili proposito, ego tibi faustum felicémque successum à Deo opto, nec dubito, quin eum sis, per ejus gratiam, consecuturus, si ad ingenij felicitatem, quam Deus tibi largitus est, sedulam adjunxeris diligentiam, & à pietate verique Numinis cultu exordia sumens, quotidiè, post matutinas preces Deo oblatas, in Novo Foedere seù Testamento, summa cum veneratione & animi attentione caput unum atque alterum perlegeris, eumque librum tibi planè familiarem feceris, est enim fons unicus verae sapientiae tàm divinae quàm humanae, in quo nullum verbum est, quod non habeat grande aliquod, & admirabile arcanum; quare in maximo pretio tibi habendus est. Si posthac improbo labore ad ordinaria studia accesseris, habebis Deum propitium: Ethices studium in hisce velim ne negligas, sed juris naturalis primaevi scientiam tibi diligenter compares; est jus illud immutabile, quod utique apud omnes gentes & nationes peraeque observatur, haustum ex divinâ mente, & nisi caetera jura, gaudium & civilia, cum hoc conveniant, juris nomen non merentur; Legum rationes ex hoc jure sunt investigandae, in quibus omnis vis & potestas legis consistit; quare ad harum cognitionem consequendam juris studiosus quàm maximè incumbere debet. Locorum communium confectionem, ex quibus tanquàm ex penuario quodam, necessaria & minus obvia, cùm res postulat, promuntur, haut tibi inutilem fore autumo, sive eam ad institutionum methodum, sive alphabetico ordine disponas. Unum hoc restat, cujus te memorem esse volo, ut in hac
tua juvenili aetate, in viâ lubrica & Herculis bivio inter adolescentes varia vita & moribus constitutus, providè circumspicias quibuscum converseris, neminem admittas quam qui te meliorem facere potest; recede à vitiorum exemplis, serpunt enim vitia & in proximum quemque transiliunt, & contactu notent; Ebriosus convictores in amorem vini trahit, impudicorum coetus fortem emollit, at bonorum virorum conversatio etiam in pravum inclinantes animos, ad rectum revocat, paulatim enim descendit in pectora, & vim praeceptorum obtinet, frequenter audiri; imò & occur-