Iano Beetsio S.P.D. R. Hogerbeets.
COgnate Charissime in Christo.
Hornam.
Responsum ad priores tuas literas, jàm ante duos menses filio meo tradidi, ut ad te id perferendum curaret; verùm ipse commoditate temporis & tabellariorum destitutus, non tàm citò mandato munere perfungi potuit. Quare ne me tui putes oblitum, aut amoris in me grata signa agnoscere, si tardiùs meae ad te te literae perveniant: nosti horum locorum & personae meae afflictam conditionem, nec opus est me ulla alia apud te excusatione causam hanc meam defendere. Te eo, quo coepisti modo perge, & nitere hasce meas solitudines tuarum literarum suavi & optato alloquio, interdùm allevare. Hoc ipsum nec inutile erit, habebis enim quorum te in scribendi stylo aliquandò exerceas; & nisi tot malis jàm victum, imò fractum esset meum studium, ego & tibi quandoque possem proponere ea, quae fortè non indigna auribus essent. Sed jàm quià non quimus, ut volumus, ea, quae possumus, praestabimus. Quae postremis tuis literis Prid. Kalend. Mart. datis, mihi scribis, ego tibi ex hâc luctus domo, eorum hominem verè pium, & virum optimum, uti & ejus edita scripta testantur, die nono hujus