Poemata
(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij
[pagina 229]
| |
Plautus.
Cur te Plaute legunt omnes? quia credimur & nunc
Materies cuncti carminis esse tui.
| |
Naevius.
Qui potuit soccum verbis vincire Latinis,
Hunc audes vinclis stringere Roma tuis?
| |
Pacuvius.
Prima cui debent ingentem secula famam,
Vltima ne spernant secula Pacuvium.
| |
Lucilius.
Perstrinxit primus Satyra Lucilius orbem:
Qui scribat Satyras ultimus ecquis erit?
| |
[pagina 230]
| |
Menander.
Nec lenone carent Batavi, nec Thaide: quare,
Nunc quoque quod scribas, docte Menandre, datur.
| |
Lucretius.
Hic Phoebi furijs, furijsq́ue exarsit Orestis.
Quàm praestat solis versiculis furere.
| |
Macer.
Herbarum vires Macer si carmine dixit,
Cur tot iam Macros Belgica serre potest?
| |
Virgilius.
Non magis augusto potuit sub Caesare vates,
Nec magis Augusto Caesare digna loqui.
| |
Ovidius.
Iudice sim quamvis damnatus Caesare: poena
Absolvar, causam si modò dicat Amor.
| |
Horatius.
Omne vafer vitium ridenti dicis amico.
Sed dicet vitium Lydia sola tuum.
| |
[pagina 231]
| |
Catullus.
Si cantare Iovem proprios fas esset amores,
Hoc, & non alio posceret ore loqui.
| |
Tibullus.
Cur tibi Sulpiciae, tibi cur placuere Neaerae
Basia, quem Musae deperiere novem?
| |
Propertius.
Cynthia te vatem fecit, lascive Properti,
Ingeniumque tibi sola puella dedit.
| |
Lucanus.
Cui nimis historicus credor, minùs esse poëta,
Me minor est vates, & minor historicus.
| |
Persius.
Martia sub crudo tremeret cum Roma Nerone,
Incoepit crudo Persius ore loqui.
| |
Martialis.
Ne fescenninum, lector, contemne poëtam:
Nam, quae non facimus, sit cecinisse parum.
| |
[pagina 232]
| |
Claudianus.
Te sequimur Phario vates celebrate Canopo.
Solaque laus nostri carminis, umbra tui est.
|
|