Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 227] [p. 227] Ad nobiliss. & Matheseos peritissimum Virum, Godefridvm de Haestrecht volantes mergos balista dejicientem. DVm medium tranant veloces aëra mergi, Discolor atque ipsis nubibus haeret avis; Deijcis aerata volitantia corpora glande, Doctaque suspensum machina sternit onus. Icarus hoc faciat, vel fultus Daedalus alis, Nil mirum, pennam penna secuta premit. Prendat avem Stygiâ Daemon virtute vel astu, Res facilis, nullo corpore sulcat iter. Tu volucres ima positus tellure reposcis, Et via, quae nobis invia, certa tibi est. Nil tutum Natura tuae iam subtrahit arti, Aut proprias usquam provida servat opes. Omnia rara facis. metiris sidera, terram, Et victi spolijs aetheris unus ovas. Vorige Volgende