Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende In Praetorium ejusdem Principis, quod in agro Delphensi visitur. SPlendida Romano surgant Capitolia luxu, Luceat aethereo vertice celsa Pharos. Ammonij delubra Iovis, Triviaeq́ue penates Afer, & Argolicus tollat in astra labor. Erigat ipsa suas generosa Semiramis arces, Feminaque exstincto busta superba viro. Adspectent Siculos Cumana palatia fluctus, Tectaque Baiano conspicienda sinu, Ceteraque immenso tumeant praetoria censu; Ampla satis domino est quaelibet aula suo. Illa capit Circen, magnum capit illa Neronem, Tectaq́ue Lucullum, vel spatiosa, tenent, Illa tamen, Frederice, tibi quae sidera lambit, Virtuti domus est non satis ampla tuae. Vorige Volgende