Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 213] [p. 213] In infelicem cuniculorum Venationem. QVantus in aequoreis gradiar venator arenis, Quà steriles longè semita sulcat agros, Dicite Hamdryades: vester nam terror habebar, Terribilis famulis, terribilis canibus. Dicite crudeli toleratos sole calores, Funeramq́ue mihi dicite penè sitim. Pocula cum siccae peterent Acheloia fauces, Et tamen haec eadem pocla negaret ager. Dicite mille feras, vestigia mille ferarum, Et quae mille suis vidimus antra locis. Dicite quaesitam magno molimine praedam, Dicite decursae iugera multa viae. Omnia Hamadryades cum dicitis, ista silete: Nulla quod in toto sit fera capta die. Vorige Volgende