Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ad Constantinvm Hvgenivm, cum Itinerarij sui Italici copiam mihi fecisset. QVas tu cunque vias pedibus, sum mente secutus, Et potui peregrè lector, & esse demi. Vidimus externas nullo discrimine gentes; Nec mihi vel currus, vel fuit unda gravis. Non coram infido tremui latrone viator, Aut nocuit capiti roscida Luna meo. Visa fuit medijs suspensa periscelis astris, Illa Palatini fascia clara ducis. Nec tamen aut gressus mansere pericula nostros, Aut fessum timidi detinuere gradus. Tecum Teutonicas etiam conscendimus Alpes, Alpinae nobis nec nocuere nives. Et tetigi Allobrogas, nec noxia nomina Rhaetos, Nec fuit infestis Adria saevus aquis. Ora mihi videor Venetûm spectasse Senatus, [pagina 211] [p. 211] Nec tamen absentes erubuere genae. Haec ego dum lustro Batavis tranquillus in oris, Et tua securum pagina monstrat iter, Exilij spatia ampla mei, Vir magne, tuique, Et procul à patria dissita regna lego. Vivimus extorres pariter, Superûmq́ue remoti Sedibus, in terris gens peregrina sumus. Restat iter magnum. Coelum properamus ad unum. Haec patria, haec totum possidet aula Deum. Illic perpetui current in secula menses, Nec breve fastorum dextera scribet opus. Illic sub pedibus, tellus, mare, sidera, reges, Oppida, terra, duces, aula, Senator erunt. Quique mihi narras levium spectacula rerum, Adspicies vitae non pereuntis opes. Ipse ego, dum sedes istas & limina verso, Alterius moneor iam meminisse viae. Vorige Volgende