Poemata
(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij
[pagina 196]
| |
Ignea vis animi maior se attollit in annos,
Nec desiderij stat satur ipsa sui.
Fastiditur humus, nec tantis sufficit ausis,
Et novus in Superum quaeritur arce labor.
Angelicos regina choros Sapientia pandit,
Et coeli tacitas diva recludit opes.
Pulchra Boni facies, & sponte adamabile Verum,
Cunctaque quae crassa nomina mole carent,
Hic referunt obscura suos te vindice sensus.
Vixque aliud, quod iam mens meditetur, habet.
Vnus adhuc toto restabat in orbe Creator,
Et tua quod caperet pagina, Numen erat.
Scribitur ecce Deus, sed non nisi nomen & umbra,
Discitur, at quid sit nescia terra stupet.
Qualis ad illustrem caecutit noctua Phoebum,
Quemque videt clarum non capit aegra diem.
Omnia vestigas mortali pervia curae,
Atque aliqua saltem qua datur ire ruis;
In tua dum Iacchaee redis primordia, quique
Principium est, Sophiae sit quoque meta tuae.
|
|