Poemata
(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij
[pagina 121]
| |
Tu fragiles transmittis opes, & daedala quantum
Artifici possit pollice dextra doces.
Cernimus inflexum sinuosis orbibus anguem,
Qui totum diro vertice fulcit opus.
Scilicet hic nimij damnat carchesia Bacchi,
Vinaque vipereum virus habere monet.
Ne sapiens medijs cedat prudentia mensis,
Insanum prudens baiulat hydra Deum.
Et velut implicitus sua miscet corpora serpens,
Sic mixto socios agmine Liber amat.
Lucida dispersi depingunt membra colores,
Vinaque dissimili saepè colore placent.
Sunt haec mundanae fallacia gaudia vitae,
Nec, nisi quae frangant numina, vitra sumus.
Haec mecum quoties cernis, dilecte Petiti,
Natales fragili è pulvere disce tuos.
Flamma levis, levior genuit tua munera fumus,
Et levis has Itali dextra rotavit opes.
Flamma eadem, cautusq́ue minus tua disiicit hospes
Munera, nec magno nata labore cadunt.
Sic vitreâ natus pariter de stirpe misellus
Occidit, & morti se quoque debet homo.
Altius ad dignas animo consurgere curas
Nos decet, & superis figere corda locis.
Te neglecta Themis, spretus te poscit Apollo,
Et quondam studijs Pallas amica tuis.
Sat Venetis, Gallisque datum. iam Curia supplex,
Atque tuam meritò Patria sperat opem.
Hoc age, & iratas tandem placare Camoenas,
Et vitae studeas praemia ferre tuae.
Sic tibi perpetuos virtus decernet honores,
| |
[pagina 122]
| |
Quosque negat coecus iam favor, illa dabit.
Sic quae misisti, sed inania, pocula Bacchi,
Huc veniens isto numine plena bibes.
|
|