| |
| |
| |
Nobilissimo, Amplissimo, Doctissimoque Viro, D. Cornelio Vander Mylen, eqviti, domino in Mylen, Dvbbeldam, Bleskensgrave, Antonispolder, Alblas &c.
Caspar Barlaeus, S.P.D.
LVsus hosce poëticos, artis minimè severae effectum, Tibi offero, Nobilissime Myli. Nec enim aliter possum: cum jampridem proprietate quadam tuum esse coeperit, à Vatibus sollicitari. Vi, debam utique praestantissimos | |
| |
Bataviae poëtas, quorum nomina seculi invidiam supergressa sunt, à nominis tui splendore & claritate famae patrocinium jampridem petijsse, & renascentes cum patriae libertate Musas in clientelam tuam transiisse. Nec minus aequum videbatur, ut sub cujus tutela, ac moderamine adolescens olim in his studijs profecissem, fructum aliquem horum studiorum suo jure repeteret. Quid, quod & hoc litterarum genere non leviter te affici compertum habeam, & sparsim ante hac edita à me Poëmatia applausum tuum, & commendationem meruisse. Amant etiam eos, à | |
| |
quibus amantur, Apollinis mystae, & gratiam refert cultoribus suis gens ista, ad laudem & gloriam nata. nec antè operae precium se fecisse arbitratur, quam operas suas viris principibus, & in illustri loco positis probaverit. Dicam quod res est. dum hoc ludo includor, nec viam, qua ad carmen itur, metuo calcare, sensi & me honesta quadam ambitione titillari, & qui Theologiae antehac praeceptis imbutus minimè ambitiosus esse debebam, nescio quo fato, aliorum de me judicijs corruptus, erigi coepi, & inglorium vulgus posthabere. Fecit haec res, ut qui amoenio- | |
| |
ribus Musarum studijs antehac valedixissem, & quo tempore aut ad populum, aut ad studiosam Iuventutem publicè locutus fui, non nisi iratus ad pangendum carmen accessi, tandem veluti postliminiò cum neglectis Musis in gratiam redierim. Etenim, dum temporum calamitate in otium invitus detrudor, ne inertiae dulcedo animum operi assuetum frangeret, quicquid à severiori disciplina temporis subducere potui, his studijs impendi: & ut aegri animi murmura subinde reprimerem, liberum spiritum per poëtarum oblectamenta, easque medi- | |
| |
tationes praecipitavi, in quibus nihil fortunae, nihil gratiae, nihil odio debeo. Et quemadmodum amissâ zonâ, & rebus accisis, hoc unum superest miseris, ut cantu miseriam solentur: ita nobis, post prioris dignitatis insigne naufragium, hoc solum reliquum fuit, posse canere. A Manibus itaque Auriacis auspicatus, dein ad Panegyrin & laudes Henrici Arausiorum Principis progressus, mox in Magnae Britanniae Regis Inaugurationem diffusus, cum aequis animis haec excipi viderem, alia subinde, atque alia scripsi; didicique, poësin scabiem esse mentis, | |
| |
cum perpetuo pruritu conjunctam. Vtut enim quàm maximè avelli voluerim, & manum, quod ajunt, de tabula tollere, tamen modò amicorum victus precibus, modò naturae inclinatione, ad insaniam pristinam relabor, & dum pluribus animi quadam facilitate obsequor, factus sum encomiastes ordinarius. Iamque herbae parietariae in morem ubique conspici coepi, in funeribus, Academiarum solennitatibus, librorum frontibus, amicorum Albis, Principum inaugurationibus, etiam, ubi conjugis in gremium laetae descenditur. Collectis tandem | |
| |
hinc illinc schediasmatis, comperi me brevissimo tempore libros carminum scripsisse, paucis exceptis, quae crudam & incoctam juventutem sapiunt. Non digrediar latè in Poëseos laudes, Amplissime Myli, nec, ut haec mea commendem, rem laudatissimam exaggerabo. Iam antè me didicisti, poëtas in Deorum numero esse, & Apollinem, Minervam, Musas novem Iovis epulis accumbere. Qui Orientem & Occidentem domuerunt Imperatores, qui Orbi universo jura dixerunt, ui Reges vinctos & captivos abduxerunt, minimè indignum ar- | |
| |
bitrati sunt Caesarea majestate, liberos sensus vinculis adstringere non necessarijs, & velut captivam abducere orationem. Quàm gravi carmine laudatus ille Germanicus coeli φαινόμενα exhibet. Quam lepidis trochaicis Florum ridet Adrianus. Quanta aemulatione de carminis principatu cum Lucano contendit Nero. Possem etiam in exemplum citare Mecaenatem illum, ab Etruscis regibus oriundum, etiam Octavium ipsum, & post hunc Gallienum, Caesares; qui à Reip. negotijs ad carminis tranquillitatem, tanquam ad portum faciliorem, se receperunt: ut minus | |
| |
rectè rationes subduxisse mihi videantur, qui dignissimas hasce honestissimasque artes, ab aula, à nobilitate, à purpura, ad Scholas tantum, & mediam, cirratamque turbam veluti relegant. Sed ut ad me redeam, quoties animum à cogitatione gravi & solitudine, quae duae sunt nutrices dolorum, abducere studeo, paratius nihil occurit, quam ut jucundissima Musarum consuetudine & commercio fruar. Qui à scorpijs icti sunt, ab ijsdem remedium petunt. Ita qui litteris sumus addicti, sessam tetricis philosophiȩ studijs mentem, ijsdem, sed amoenioribus, | |
| |
sed suavioribus, recreamus. Milites dum in hybernis ac aestivis agunt, nec, vel praelio experiri, vel sub pellibus excubare necesse habent: tamen ijs lusibus relaxant animum, qui militiam sapiunt. Aciem instruunt, hastas vibrant, equos armati conscendunt, conflictus ludicros populo exhibent, & sic à belli munijs feriantur, ut per lusum eadem obeant. Horum exemplo sapientiam à Lycaeo & Stoa in Heliconem & Parnassum deduxi, & serias cogitationes in lusus & ingenij oblectamenta converti. Quid de ijs judicaturum sit praesens seculum, non moror. | |
| |
Commasculavi frontem, & qualiacunque erunt judicia, ἐῤῥίφθω κύβος. Scio equidem & plura me scripsisse ad amicos, & de amicis, à quibus vultum avertit favor publicus, quae hic studio omisi, quia evitare temporum invidiam malui, quam postea deprecari. Quae edidi, talia sunt, ut omnium in ea oculi conjici possint, modo aequo ac recto oculo ea videant. Nam à malevolorum judicijs ne Pallas quidem me aegide sua protegat. Ab Eroticis, quae sola summis vatibus laudem peperunt, abstinui. Iam enim in hac aetate, qua pleraque scripsi, non ipsa res solum, sed & ipsum | |
| |
amoris nomen displicere coepit. Eorum loco Elegias aliquot sacras exhibeo. Illud ultrò fateor, hic illic versus occurrere tenues, nec sani coloris, ut avenam & zizania in meliori fruge. Alia namque pueri, alia viri scripsimus: quaedam laeti, quaedam afflicti: quaedam sponte, quaedam ex aliorum praescripto, & jussu. Et uti in fructibus alius praecocium, alius eorum, quos calor & matura aestas coxit, sapor est: ita & in hoc corpore quaedam cura, quaedam facilitas & negligentia peperit. Tibi, Nobilissime Domine, hoc quicquid est litterarij muneris do, dico, uti- | |
| |
nam virtutum tuarum tam perenne, quam mei affectus cultusque sincerum monumentum. Magnatum mensis etiam fugaces ac horarij fructus apponi solent. Quare, ne minuta haec, sed fortasse oblectantia, despice Pelides iste Homericus inter arma fides & citharam interposuit. Idem facito, & optimo interjungendi genere, inter seria, haec ludicra legito. Vale vir Nobiliss. ac doctissime, & me, quod facis, ama. Lugd. Bat. E Musaeo nostro, Ipsis Idib. Martij. Anno à nato Salvatore cIɔ Iɔ cxxviii.
|
|