Mercator sapiens
(1967)–C. Barlaeus– Auteursrechtelijk beschermdOratie gehouden by de inwijding van de Illustere School te Amsterdam op 9 januari 1632
[pagina 21]
| |
[Mercator Sapiens] | |
[pagina 22]
| |
magnificis, amplissimis, prudentissimis
Caspar Barlaeus | |
[pagina 23]
| |
Precatio ad Deum opt. max. praemissa orationiOmnipotens, aeterne Deus, pater Domini nostri Jesu Christi, rogamus te supplices, ut hunc diem, quo Illustris hujus scholae natalem celebramus, s.p.q.a. faustum, felicem ac salutarem esse velis. Stat coram te supplex respublica, et grande coeptum tuis auspiciis inchoat. Stat supplex ecclesia, et cum sine te nihil possit,tanti operis incrementa a te solo poscit. Stat supplex civium ordo, et charissima sua pignora, clementiae tuae in terris deposita, in novo hoc Musarum sacrario ad virtutis et sapientiae aram gloriae tuae ac cultui devovet. Stat supplex juventus, et seminarii hujus futura seges studiorum suorum fructus nomini itidem tuo ac patriae saluti consecrat. Da, clementissime Deus, ut civitas haec pomeriis amplissima, civibus frequentissima, commerciorum fama celebris, amplioris famae precium ex doctrinae precio reportet. Fac eam res divinas scire, quae humanas amat impensius. Fac eam res humanas scire, quam post divinas humana quoque scire interest. Fac divina scire, ut divina imitetur. Fac humana scire, ut divina praeferat. Petat a philosophia animi medicinam, quae a lucro corpori delitias quaerit. Petat a philosophia curarum solatia, quae in mercimoniis in venit sollicitudinum plena omnia. Tum vere opulentam se credat, non cum fluxae felicitatis praesidia ostentabit, sed sapientiae ac eruditionis immobili peculio gloriabitur. Tu Deus per sapientiam urbem hanc constituisti;Ga naar margenoot+ tot | |
[pagina 24]
| |
diversarum gentium homines per eandem in vitae societatem convocasti, domiciliis, conjugiis ac linguae communione conjunxisti. Da, ut ejusdem sapientiae beneficio arctius coëat reip. hujus compages, cives sapiant magis, vivant sanctius, pecuniae gloriae et voluptatum amorem recta ratione moderentur, ut quibus totus mundus possessio est, discant vel hoc unum, paucissimis egere sapientem. Haec prima sit eorum sapientia, ut te cognoscant verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.Ga naar margenoot+ Haec altera sit eorum sapientia, ut cum opes peregre, domi virtutes indagent, et unum hoc a se alienum putent, quicquid a virtute alienum fuerit. Haec summa eorum sit sapientia, ut operum tuorum in hoc naturae theatro magnitudinem, varietatem, pulcritudinem contemplentur, et in iisdem bonitatis tuae, sapientiae, potentiae manifesta documenta suspiciant et venerentur. Amplissimos hujus reip. rectores, Praetorem, Consules, Scabinos, Senatores, Curatores, intelligentiae et prudentiae Spiritu instrue, ut concreditam sibi navem inter tot fluctus et symphlegadas, quibus res humanae jactantur, in publicae salutis portum dirigant. Pastoribus ecclesiarum, quotquot in hac urbe Christi nomen ex verbi tui praescripto profitentur, gratiam tuam largire, ut quod suadent pie, persuadeant potenter, quod docent sancte, credatur religiose, quae monent salubriter, praestentur salutariter. Divulsa ecclesiae tuae membra collige, ut quos distraxit opinionum diversitas, uniat potentior charitas.Ga naar margenoot+ Civium animos amore mutuo colliga, et dissidiorum omnium causas longe ab hisce moenibus abesse jube. Da, ut mercuriales hactenus, jam sapientiae candidati audiant, parci, sed cum elegantia, pecuniae studiosi, | |
[pagina 25]
| |
sed sine detrimento melioris studii, hoc est, artium et virtutis. Scholae hujus primordiis benedic, ne doctrinae solum aut inanis scientiae, sed et probitatis magistra et mater audiat. Adauge dona tua in nobis, ut dum juventutem erudire muneris nostri est, eam feliciter erudiisse gratiae tuae imputemus. Adolescentium animos optimarum artium cupidine accende. Quibus pudor est nescire, discant tua opera,Ga naar margenoot+ quibus pudor est peccare, in lege tua ambulent,Ga naar margenoot+ et se pietate tibi, obsequio parentibus, docilitate praeceptoribus probent, ne desint aliquando, qui remp. hanc prudentibus consiliis fulciant, ecclesiam facundis vocibus doceant, scholas denique salubribus praeceptis regant. Audi, exaudi nos per et propter filium tuum unigenitum Jesum Christum, qui tecum et Spiritu sancto vivit et regnat in aeternum verus Deus. |
|