De Obitu Joannis Antonidae vander Goes, Poëtae Illustrissimi
Ad virum doctissimum Davidem van Hoogstraten.
elegia.
LUgubres gemitus munus lacrymabile, fletus,
Et data supremo debita dona rogo,
Percussum parili, pectus coeleste, dolore
Accipe, & instabiles currere cerne dies
Atra dies, Stygiis lux non indigna tenebris,
Qua data sunt fati nuncia tanta feri,
Siccine grande decus vatum mors dira trucidas
Heu poteras capiti consuluisse pio!
Ille quidem nostros non auditurus amores
Excessit terris assiduisque malis.
Sed pater, & certo vates sunt foedere juncti,
| |
Inter quos primo dignus adesse loco
Hoogstratanus erit, nostros cui dedimus aestus,
Defunctoque datum munus inane viro.
Instant infernae, teterrima turba, sorores,
Omnibus, & finis stat sua cuique brevis.
Queis tamen ingenium placuit coluisse perenne,
Effugiunt avidos post sua fata rogos.
Sed domui superesse diu cum conjuge laete,
Molliter ad longos consenuisse dies,
Et multo patrios fructu decorare penates,
Et dare divinos, carmina multa, sonos,
Est magnum trepidamque ultro expectare senectam,
Ipsasque in fati pene volare manus.
Saepius obscuris hoc cum concedis iniqua,
Cur rumpis claris sors sua fila viris?
An quia, cum coeca es, nullum temeraria cernis,
Et mittis dubia gaudia quaeque manu?
An quia nulla tenes in nostrae stamina vitae
Jura, sed incertis curris adacta rotis?
Ergo nulla patet tantae pia causa ruinae,
Et tamen interea, magne poeta, jaces.
Sic cum fulmineo visus perstringitur ictu
Et fragor, & tonitru tecta domosque quatit,
Causa latet coeli, superisque inclusa tenebris,
Et tamen interea culmina fracta jacent.
Illa tamen Batvos Asparsa est jactura per omnes,
Et debet justo queisque dolore queri.
Praecipue sanctas tangit pia flamma sorores,
Tangit & ad moestas provocat exequias.
Ite pii vates, vatem lugete frequentes,
Conspergat cineres flebilis unda pios.
Nostra sepulcrali nimium mens vulnere pressa,
Atque est officii lenta ministra sui.
Dum memori sensu vatis monumenta revolvo,
| |
Deficio, & lacrymis obruor & gemitu.
Et modo fatiferas, fera numina culpo sorroes.
Et nimis excelsis invida fata viris.
Quid juvat in sacris Phoebi vigilasse? quid altum
AEtherii montis sic tetigisse jugum?
Consumptae nimio noctesque, diesque labore
Quid prosunt summi cum vocat hora rogi?
Si tamen haud fingunt veterum commenta, perennis
Pascitur umbra piûm perfruiturque bonis.
Tu quoque, docte pias inter misceberis umbras,
Securè nullis contemerande malis.
Et licet apreptus longè sis corpore nobis,
Hic meliore tamen parte superstes eris.
Vivis & instantis derides stamina fati,
Et quodcunque tuo lumini obesse potest.
Dum vagus imperio terras superabit & undas
Amstela, dum lymphis efferet Ya caput,
Vives, aeternumqumque tuos mirabimur ignes,
Mixtaque divino carmina melle fluent.
|
|