Het prieel der gheestelicker melodiie
(1617)–Anoniem Het prieel der gheestelicker melodiie– Auteursrechtvrij
[pagina 283]
| |
CVR mundus militat sub vana gloria?
Cuius prosperitas est transitoria:
Tum citò labitur eius potentia,
Quàm vasa figuli, quae sunt fragilia.
Tam, &c.
Plus fido literis scriptis in glacie,
Quàm mundi fragilis vanae fallaciae;
Fallax in praemiis virtutis specie,
Quae nunquam habuit tempus fiduciae.
Fallax, &c.
Magis credendum est viris fallacibus,
| |
[pagina 284]
| |
Quàm mundi miseris prosperitatibus
Falsus in somniis, & volupatibus;
Falsus in studijs, & vanitatibus.
Falsus, &c.
Dic vbi Salamon olim tam nobilis?
Dic vbi Sampson nunc dux invincibilis?
Vel pulcher Absalon vultu mirabilis?
Vel dulcis Ionathas multum amabilis?
Vel pulcher, &c.
Quò Caesar abijt celsus imperio?
Vel Diues splendidus totus in prandio?
Dic, vbi Tullius clarus eloquio?
Vel Aristoteles summus ingenio?
Dic, vbi. &c.
Tot clari Principes, tot rerum spatia,
Tot regna Praesulum, tot ora fortia,
Tot mundi Principes tanta potentia?
In ictu oculi clauduntur omnia.
Tot mundi, &c.
Quàm breue festum est haec mundi gloria!
Vt vmbra volucris, sic eius gaudia,
Quae semper subtrahunt aeterna praemia,
Et ducunt hominem ad dura deuia.
Quae, &c.
O esca vermium! ô massa pulueris!
O ros, ô vanitas, cur sic extolleris?
Ignoras penitus vtrum cras vixeris;
Fac bonum omnibus tam diu quàm poteris.
Ignoras, &c.
| |
[pagina 285]
| |
Haec mundi gloria, quae magni penditur.
Sacris in literis flos foeni dicitur,
Et leue folium, quod vento rapitur,
Sic vita hominum hac vita tollitur.
Et leue, &c.
Nil tuum dixeris, quod potes perdere:
Quod mundus tribuit, intendit rapere:
Superna cogita, cor sit in aethere,
Felix qui potuit mundum contemnere.
Superna, &c.
|
|