Het prieel der gheestelicker melodiie(1617)–Anoniem Het prieel der gheestelicker melodiie– Auteursrechtvrij Vorige Volgende De Passione Christi ex Sancto Bernardo. SAlue, Salue Iesu pie, Fili Dei & Mariae, Qui de Patre sine matre Et de matre sine Patre Natus es mirabiliter. Salue cuius dulcis vultus Immutatus & incultus Immutauit suum florem, Totus versus in pallorem: Quem caeli tremit curia. O quàm largè te exponis, Promens malis atque bonis, Trahis pigros, pios vocas, Et in tuis vlnis locas, Paratus gratis omnibus. [pagina 276] [p. 276] O quàm pauper & quàm nudus, Qualis es in cruce ludus, Derisorum iocus factus, Sponte tamen, non coactus Attritus membris omnibus. O mors illa quàm amara! Quam immitis, quàm auara! Quae per Cellam introiuit, In qua mundi vita viuit, Te mordens cor dulcissimum. Amor tuus, amor fortis, Quem non vincunt iura mortis: O quàm piè me sub cura Tua foues in pressura: Ne mortis morsu vulnerer. Quo amore vincebaris! Quo dolore torquebaris! Cum te totus exhaurires, Vt te nobis impertires; Et nos à morte tolleres. Quid sum tibi responsurus? Actu vilis, corde durus! Quid rependam amatori? Qui pro me elegit mori, Ne dupla morte morerer. [pagina 277] [p. 277] In hac cruce extensus, In te meos trahe sensus: Meum posse, velle, scire, Tuae cruci fac seruire; Me tuis apta brachijs. Tuae sanctae passioni Me gauderem interponi, In hac cruces tecum mori, Praesta crucis amatori, Sub tua cruce moriar. Da cor cordi sociari, Tecum Iesu vulnerari: Nam cor cordi similatur, Si cor meum perforatur Sagittis improperij. O Maiestas infinita! O egestas inaudita! Quis pro tanta charitate Quaerit te in veritate, Dans sanguinem pro sanguine? Vorige Volgende